Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
71
71 (59)
72
72 (60)
73
73 (61)
74
74 (62)
75
75 (63)
76
76 (64)
77
77 (65)
78
78 (66)
79
79 (67)
80
80 (68)
< >
page |< < (62) of 672 > >|
7462Diſſertatio Tertia. tumuit, & octo ferè granorum in pondere incrementum ſuſcepit;
deprehenſa ſiquidem eſt drachmæ vnius & granorum quin que cum
dodrante.
Dand. Anglicis tamen experimentis opponere quis poſſet Flo-
rentinorum Academicorum experimentum (fol.
256.) qui duas
planè æquales virgulas chalybeas delicatiſſimæ bilanci impoſue-
runt alteram ignitam, frigidam alteram;
hæc autem paulo gra-
uior apparebat:
ſed vbi ad eam proximè admota eſt pruna, aut
ferrum candens, illico redijt ad æquilibrium.
Id quod contin-
git, ſiuè aureæ, ſiuè argenteæ, ſiuè ex quolibet alio metallo
fuerint virgulæ.
Imò in lancibus vacuis eiuſdem delicatiſſimæ li-
bræ obſeruatum eſt, ſi alteri lanci admoueatur ex parte ſupe-
riori accenſus carbo, illam quaſi leuiorem attolli, at verò ſi
carbo ei ſubijciatur, eandem quaſi grauiorem factam de-
ſcendere.
Mauroc. Vt ab hoc poſtremo, quod quaſi παρέργον additur
præſenti quæſtioni, non eſt mirum lancem vacuam ſubdito car-
bone ignito deſcendere, &
illo ſupernſe4; admoto attolli, ſi illud,
quod apud omnes extrà controuerſiam eſt, admittamus, videli-
cet aërem vi caloris rarum fieri:
Si igitur ab ardente prunâ aër
infra lancem fit rarus, ac propterea leuior, quàm aër oppoſitæ
lanci ſubiectus, vtique lanx magis ſupra illum grauitat;
idcirco
deſcendit.
Contra verò aër intrà lancis labra comprehenſus ex
calore admoti carbonis rareſcit, adeòque moles ex lancis me-
tallo &
aëre raro compoſita, fit in ſpecie leuior ac priùs, pro-
inde leuior quàm oppoſita lanx;
ideò à grauiore attollitur.
Quod verò ſpectat ad virgulas illas cœteroqui æquales, diſ-
pares tantùm ratione caloris &
frigoris, dicam grauiorem appa-
rere frigidam virgulam, quia aër intrâ eiuſdem poros &
lancis
labra comprehenſus non eſt æquè rarus, ac aër implens poros
virgulæ ignitæ, cuius calore rareſcit etiam aër, qui lancis labris
continetur:
ſtatim igitur ac admotâ prunâ rareſcit aër circa &
intrà frigidam virgulam, fit etiam leuior, &
moles ex hoc aëre
raro &
chalybe compoſita fit ſecundùm ſpeciem leuior, ac pro-
inde vtraque virgula in æquilibrio conſiſtit.
At in experimento
Boylæo lamina cuprea, aut argentea, non tantùm calefacta eſt,
&
ignita, ſed diuturnitate temporis, hoc eſt duarum horarum
ſpatio, congeſti ſunt intrà eius poros igniculi;
excluſo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index