Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (55) of 530 > >|
7555DE ARCHITEC. LIB. II. tacta, diſsiliunt & diſsipantur, ideo, quòd temperatura naturali paruo
ſunt humore:
item quòd non multum habent terreni, ſed aëris plurimum
&
ignis. Igitur cùm & humor & terrenum in his minus ineſt, tum etiam
ignis tactu &
vi vaporis ex his aëre fugato penitus inſequens, & interue-
niorum vacuitates occupans ferueſcit, &
efficit ea ſuis ardentia corpori-
bus ſimilia.
Sunt verò item lapicidinæ complures in finibus Tarquinien-
ſium, quæ dicuntur Anitianæ, colore quidem, quemadmodum Albanæ,
quarum officinæ maximæ ſunt circa lacum Vulſinienſem, item præfe-
ctura Statonienſi.
Eæ autem habent infinitas virtutes: neque enim his ge-
licidiorum tempeſtas, neque tactus ignis poteſt nocere, ſed ſunt firmæ, &

ad vetuſtatem ideo permanentes, quòd parum habent è naturæ mixtione
aëris &
ignis, humoris autem temperate plurimumq́; terreni, ita ſpiſsis
compactionibus ſolidatæ neque ab tempeſtatibus, neque ab ignis vehe-
mentia nocentur.
Id autem maxime iudicare licet è monumentis, quæ
ſunt circa municipium Ferentis ex his facta lapicidinis:
nanq; habent &
ſtatuas amplas factas egregie &
minora ſigilla, floresq́; & achantos ele-
ganter ſcalptos, quæ cùm ſint vetuſta, ſic apparent recentia, vti ſi ſint mo-
do facta.
Non minus etiam fabriærarij de his lapicidinis in æris flatura
formas habent comparatas, &
ex his ad æs fundendum maximas vtilita-
tes, quæ ſi prope Vrbem eſſent, dignum eſſet, vt ex his officinis omnia
opera perficerentur.
Cùm ergo propter propinquitatem neceſsitas cogat
ex rubris lapicidinis &
Pallienſibus, & quæ ſunt Vrbi proximæ, copijs
vti:
ſi qui voluerint ſine vitijs perficere, ita erit præparandum. Cùm ædi-
ficandum fuerit, ante biennium ea ſaxa non hyeme, ſed æſtate eximan-
tur, &
iacentia permaneant in locis patentibus: quæ autem à tempeſtati-
bus eo biennio tacta læſa fuerint, ea in fundamenta conijciantur:
cætera
quæ non erunt vitiata, ab natura rerum probata, durare poterunt ſupra
terram ædificata:
nec ſolum ea in quadratis lapidibus ſunt obſeruanda, ſed
etiam in cæmentitijs ſtructuris.
IN CAPVT VII. ANNOTAT.
Sequítur ordo de lapídícínís explícare. ] Quando hoc capite de lapidi-
b{us} ſermo eſt, quib{us} in ſtructura vtendum, facere non poſſum, quin de eo referam,
qui eſt à me multis locis Romæ viſ{us}, quòd præſtat commoditatem, &
antiquorum,
quòd ſciam, nemo meminit.
Is grumoſ{us} eſt, vt cred{as} multos coaluiſſe, colore fuluo.
Vt\’ leuitate cedit topho, ita duritie facile ſuperat. Veluti ſpongia aquam bibit, &
reddit guttatim.
Itaque vtuntur huiuſmodi pendentib{us}, adpactis Tyburtini pumi-
cis glebis, ad imaginem ſpec{us}, &
roſcidi antri arte reddendam. Occultis enim
plumleis tubulis, erogata ſupernè aqua, extructi eo lapidis genere fontium fornices,
perinde atque ſi tophis laqueati eſſent &
pumice viuo, ſtill{as} exudant, magno ſpe-
ctantium ſtupore, &
oblectamento. Spronium vulg{us} nominat, fortaſſe quòd

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index