Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (61) of 795 > >|
7561DE MAGNETE. VII. convenientiam Attractionis in æqualibus diſtantiis videmus hic
dari magnam:
quod autem nonnullos attinet numeros, qui paulum
diſcrepant, &
variam dari Attractionem hinc inde oſtenderent, ſcien-
dum eſt, nunquam tam accurate in totidem Experimentis dirigi poſſe
Magnetem ſuſpenſum ex fune, ut eædem plagæ ſuperioris ſpectent
eaſdem inferioris Magnetis, unde oritur quædam Attractionis di-
verſitas, malui autem candide obſervationes cum ſuis Anomaliis
apponere, quam nonnullas corrigere aut immutare, quod ſi enim
aliquis eadem repetat Experimenta, facile obfervabit, non poſſe
dexteritate quâcunque eadem reperiri in omnibus diſtantiis Magne-
tum a ſe invicem Attractio, quia converſo per evolutionem funis
H G vel tantillum Magnete H ex priori ſitu, extemplo alia vis at-
tractrix N O verſus obſervatur.
Liquet igitur ex his Experimentis Metalla non remorari vires Ma-
gneticas, neque eas imminuere aut turbare:
ſed poſſent Metalla eſſe
reſpectu Effluviorum Magneticorum, quod ſunt vitra, &
diaphana
corpora reſpectu Lucis, quæ hujus maximam per ſe tranſmittunt
copiam, idcirco cum aliis corporibus ſolidis ſimilia inſtituenda ad-
hucdum eſſe Experimenta ratus fui, hæc enim poſſent eſſe ita com-
parata cum Effluviis, quemadmodum opaca ſunt reſpectu Lucis:
In-
cluſus fuit Magnes capſulæ ex terra porcellanica Chinenſi confectæ;
poſtea incluſus fuit capſulæ vitreæ, atque in hoc duplici tentami-
ne eodem modo vires exploratæ fuerunt ac in Experimento præce-
denti, ſed utraque capſula nullam viribus Magneticis intulit moram,
decrementum nullum;
æque facile hæ per utramque tranſiverunt,
ac ſi ambo Magnetes abſque ullo intermedio obſtaculo ſe ſpectaſſent.

Immiſſus tandem fuit Magnes recipienti Boyleano, atque ex eo
omnis, quantum fieri poteſt ope Antliæ Pneumaticæ, eductus
aër elaſticus, alter Magnes, &
extra recipiens ex Libra noſtra ſu-
ſpenſus, ad varias demiſſus diſtantias, iiſdem attrahebatur viribus
ac in primo Experimento, poſitis ambobus Magnetibus in aëre aper-
to:
Novi equidem magnum Boyleum parumper diverſum eventum
ſimilis Experimenti adnotaſſe in Continuat.
1. Exper. Phyſ. Mech.
Exper.
31. qui Magnetem oneravit tanta Ferri quantitate ac trahere
potuit, tum ex unco recipientis ſuſpendit, aërem Antliâ eduxit;

quo ſublato Magnes aliquamdiu Ferrum geſtavit, ſed poſtea demiſit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index