Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
71
71 (59)
72
72 (60)
73
73 (61)
74
74 (62)
75
75 (63)
76
76 (64)
77
77 (65)
78
78 (66)
79
79 (67)
80
80 (68)
< >
page |< < (64) of 672 > >|
7664Diſſertatio Tertia mentum aduersùs ſcabiem fœdam, pſoram, pruriginem, &
ſimilia cutis vitia, ſi eo pars affecta delibata fuerit.
Grad. Adhuc tamen igniculos illos fuligini permiſtos graues
eſſe non conſtat.
Maur. Sed ſi omni fuliginis ſuſpicione ſubmotâ adhuc augeri
pondus innoteſcat, nonne ſolis igniculis grauitatis incrementum
tribuendum erit?
Duæ ſtanni vnciæ duobus crucibulis ſibi inui-
cem oppoſitis &
coaptatis concluſæ fuerunt, commiſſuris omni-
bus atque rimis luto Chymico probè obductis, ne quicquam il-
labi poſſet.
Seſquihoram in furno probatorio Stannum tulit ignis
vehementiam, &
ex crucibulis exemptum inuentum eſt acquiſi-
uiſſe pondus granorum ſex;
quod ſanè nulli fuligini tribui pote-
rat, ſiquidem ſtanni pars redacta fuerat in calcem valde candi-
dam, maior verò pars abierat in maſſam eleganti colore luteo au-
rum ferè æmulante, paulo tamen ſaturiori, imbutam.
Vtique
calcis illius candori nihil erat commercij cum atro fuliginis colore;
quæ tamen per crucibulorum meatus irrepere non poterat. Quid?
Quod vncia Calcis Stanni nouo catino immiſſa eſt, &
per duas ho-
ras ſub tegulâ fornicatâ in fornace probatoriâ detenta;
vbi fuit
exempta, &
adhuc feruida bilanci impoſita, deprehenſa eſt auxiſ-
ſe pondus drachmâ vnâ &
granis triginta quinque: & nequa ſub-
eſſe poſſet fuliginis ſuſpicio, puluis ille maiorem ex igne albedi-
nem traxerat.
An verò tam amplos in vitro poros confingere poſ-
ſumus, vt per illos fuligini aditus pateat?
Et tamen purum ſtan-
num in minutiores particulas diſſectum, atque vitreis phialis, quæ
ignis vim ferre poſſent, incluſum partim in calcem redactum, par-
tim in maſſam coactum, ponderis incrementa conſpicua ſuſcepit
ex diuturnâ ignis actione.
Neque hoc ſolùm quando igniti carbo-
nes adhibiti ſunt, verùm etiam cùm defæcatiſſimus vini ſpiritus,
nihil reddens fuliginis, ardebat.
Porrò in tantâ experimentorum
ab Egregio illo viro inſtitutorum varietate, illud non leui ani-
maduerſione dignum videtur, quod in vitreis vaſis contigit mi-
nor ponderis acceſſio, quàm in crucibulis occluſis:
id quod ſum-
mis vitreorum meatuum anguſtijs tribuendum eſt, per quas non
niſi tenuiſſimi igniculi ſe inferre valeant, cum cœteroqui vitrum
ſit reliquis ſpiritibus imperuium, nam in eo, præſertim Hermeticè
clauſo, ſeruantur.
Addo duplex experimentum a Io: Rodulpho Glauber lib.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index