Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 68
81 69
82 70
83 71
84 72
85 73
86 74
87 75
88 76
89 77
90 78
91 79
92 80
93 81
94 82
95 83
96 84
97 85
98 86
99 87
100 88
< >
page |< < (64) of 672 > >|
Maur. Sed ſi omni fuliginis ſuſpicione ſubmotâ adhuc augeri
pondus
innoteſcat, nonne ſolis igniculis grauitatis incrementum
tribuendum
erit?
Duæ ſtanni vnciæ duobus crucibulis ſibi inui-
cem
oppoſitis &
coaptatis concluſæ fuerunt, commiſſuris omni-
bus
atque rimis luto Chymico probè obductis, ne quicquam il-
labi
poſſet.
Seſquihoram in furno probatorio Stannum tulit ignis
vehementiam
, &
ex crucibulis exemptum inuentum eſt acquiſi-
uiſſe
pondus granorum ſex;
quod ſanè nulli fuligini tribui pote-
rat
, ſiquidem ſtanni pars redacta fuerat in calcem valde candi-
dam
, maior verò pars abierat in maſſam eleganti colore luteo au-
rum
ferè æmulante, paulo tamen ſaturiori, imbutam.
Vtique
calcis
illius candori nihil erat commercij cum atro fuliginis colore;
quæ tamen per crucibulorum meatus irrepere non poterat. Quid?
Quod
vncia Calcis Stanni nouo catino immiſſa eſt, &
per duas ho-
ras
ſub tegulâ fornicatâ in fornace probatoriâ detenta;
vbi fuit
exempta
, &
adhuc feruida bilanci impoſita, deprehenſa eſt auxiſ-
ſe
pondus drachmâ vnâ &
granis triginta quinque: & nequa ſub-
eſſe
poſſet fuliginis ſuſpicio, puluis ille maiorem ex igne albedi-
nem
traxerat.
An verò tam amplos in vitro poros confingere poſ-
ſumus
, vt per illos fuligini aditus pateat?
Et tamen purum ſtan-
num
in minutiores particulas diſſectum, atque vitreis phialis, quæ
ignis
vim ferre poſſent, incluſum partim in calcem redactum, par-
tim
in maſſam coactum, ponderis incrementa conſpicua ſuſcepit
ex
diuturnâ ignis actione.
Neque hoc ſolùm quando igniti carbo-
nes
adhibiti ſunt, verùm etiam cùm defæcatiſſimus vini ſpiritus,
nihil
reddens fuliginis, ardebat.
Porrò in tantâ experimentorum
ab
Egregio illo viro inſtitutorum varietate, illud non leui ani-
maduerſione
dignum videtur, quod in vitreis vaſis contigit mi-
nor
ponderis acceſſio, quàm in crucibulis occluſis:
id quod ſum-
mis
vitreorum meatuum anguſtijs tribuendum eſt, per quas non
niſi
tenuiſſimi igniculi ſe inferre valeant, cum cœteroqui vitrum
ſit
reliquis ſpiritibus imperuium, nam in eo, præſertim Hermeticè
clauſo
, ſeruantur.
Addo duplex experimentum a Io: Rodulpho Glauber lib.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index