Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (56) of 530 > >|
7656M. VITRVVII POLL. ſtillæ aquæ tanquam exprimantur, vel ab aſperitate, quaſi aſpronium, ſiue aſper@-
nium.
Eſt enim propter grumos is lapis ſcaber. Mirari verò nemo debet, quòd hoc
loco &
alibi lapicidin{as}, dicat, nam & lapicædin{as} Iulian{us} Pandectarum lib. L.
de verbor. ſignific. dicit. Vterque meli{us}, quàm qui lapidicin{as} nulla ratione, aut
non felici neceſſariáue metatheſi, ſcribunt, cum à lapidib{us} cædendis appellatæ
ſint, qu{as} iam vſurpato Latinis vocabulo, Græci latomi{as}, &
latomos, qui lapides
ad ædificia eximunt, nominant.
In Vmbría, & Píceno, & Venetía, albus, quí etíam ſerra den-
tata utí lígnum ſecatur.
] Plini{us} lib. XXXVI. cap. XXII. In Liguria
quo, Vmbria, &
Venetia, alb{us} lapis dentata ſerra ſecatur. Dentatam ſerram di-
xerunt, qua molliores lapides exſecantur, nam alia non dentata ſecantur marmora.
Id quod expreßit Plini{us} memorato XXII. cap. Serra ait, in prætenui linca pre-
mente aren{as}, verſando, tractu\’ ipſo ſecante.
Ad id admodum refert, qua arena
vtaris, craßior enim laxiorib{us} ſegmẽtis terit, &
pl{us} erodit marmoris, mai{us}\’ op{us}
ipſa ſcabricia, polituræ relinquit, mollior autem leui{us} atterit, &
veluti lingit, eo\’
polituræ accommodatior, proximior\’.
Illud quoque animaduerti, inter ſecandum
aſpergi ſolere aqua arenam.
De quare fuſi{us} in libro de ſectione marmorum & po-
lituris explicabim{us}.
Quem librum non inchoatum, ſed ferè abſolutum habem{us},
in quo de lapidum origine quantum ingenio, &
varia multiplici\’ autorum
vtriuſque linguæ lectione conſequi potui, alti{us} repetens explicui, ex aquæne ac
terræ mixtione in limum principia illa pri{us}, ac deinde in lapidem duruerint, quod
quibuſdam viſum eſt, frigoris’ ne an caloris vi, ſolis\’ denſata radijs concreuerint:

quæ ſententia non prolætarios obſcuros’ ue habet autores, an poti{us}, vt rerum alia-
rum, ſic &
lapidum ſint à rerum natura indita ſemina, quod alij existimauerunt.
Præterea de eorum colorib{us} non oſcitanter &
perfunctorie (niſi me & cæteros
fallo) diſputaui.
ex rata corpuſculorum terrenorum cum liquenti aquæ confuſione
inſint, quæ ſententia ſuos vindices inuenit, an ex innata ſeminis ipſi{us} vi, vt alijs
placet, an ex concepta radij impreßione adſint, an verò poti{us} natura in intimis
terræ receßib{us} ſe oblectet pulcherrimis istis colorib{us}, non min{us}, quàm dum in
extimo ipſi{us}, corio flores colorib{us} distinctos gignit.
Nam & in gemmis, marmori-
b{us}, lapidib{us}, reb{us}’ ue alijs foßilib{us} compoſitis mixtis’ ue vari{as} rerum effigies
venis &
maculis diſcurrentib{us} expreßiſſe videtur, ſtellarum, liliorum, mon-
tium, conuallium, arbuſcularum, non vni{us}, duarum, plurium’ue, ſed interdum
nemoris, fluminum, paſſeris marini, lucij, percæ, galli gallinacei, ſalamandræ, ſi-
miæ, iumentorum, ornaméntorum equorum, ſtaticulorum, eſſedorum, rotarum, ocu-
lorum, cordis, testium, genitalium vtriuſque ſex{us} membrorum, hominum quoque.

Vt enim taceam Pyrrhi regis Achatem, in qua nouem muſæ ſuis ornatæ inſignib{us}
cum Apolline citharam tenente ſpectabantur, &
Sileni im@ginem in pario mar-
more, atque Paniſci caput, Rauennæ vidim{us}, in D Vitalis templo franciſcanum ex-
preſſum.
Et Conſtantinopoli in Sophiæ, D. Ionnis Baptistæ veſtiti tergore cameli ima-
go præter alterum pedem non ſatis expreſſum (vt audio) repræſentatur.
Cuiuſmodi
aliquid Venetijs in D.
Marci vidi. Sed & D. Virginis Mariæ puerum in manib{us}
gestantis, in foßili misto reperta eſt, &
Pontificis Romani barbati, & triplicem in
capite coronam habentis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index