Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544
page |< < (58) of 430 > >|
7658GVL. PHIL. ANNOT. metrias collationes ad inuicem copioſius docuit Alber-
tus Durerus pictor inſignis, ſcripto de ſymmetria corpo-
ris humani volumine.
Et nos fortaſſe reliqua aliquando
trademus.
CIRCINIQVE COLLOCA-
TVM CENTRVM.
Centrum, pro altero cir-
cini crure dictum eſt, pedemin circino mobilem &
immo-
bilem appellamus.
Q uod expreſſit Ouidius Metamor-
pho.
lib. 8. his verbis, de Talo Dædali ſororis filio loquẽs.
Et ex vno duo ferrea brachia nodo Iũxit, vt æquali ſpa-
tio distãtibusipſis Altera pars staret, pars altera duce-
ret orbem.
Hoc vero loco non omittendum duco, ex vete-
ri marmore, quod Romæ in horto Angeli Colotii viſitur,
didiciſſe nos, duo etiá antiquis fuiſſe circinorum genera,
vnum, eorum qui rectis &
rigentibus cruribus conſtarent.
Alterum, eorũ qui Valgi Vatii ue (vt ita dicam) eſſent,
hoc est, qui cruribus eſſent extrorſum incuruis, ſiue in-
trorſum flexis.
Illorum vſus quis ſit, nemo non nouit,
horum autem, ſoli artifices.
Vtuntur ita in dimetienda
ſtantiũ colũnarum craſſitudine, in circinádis ſpirarũ par-
tibus quæ ſubfugiunt, vti ſunt ſcotiæ et earũ quadræ, at 
adeo quicquid huiuſmodi eſt.
Vtrorum figuras ſubiũxi.
2[Figure 2]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index