Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Page concordance

< >
Scan Original
51 41
52 42
53 43
54 44
55 45
56 46
57 47
58 48
59 49
60 50
61 51
62 52
63 53
64 54
65 55
66 56
67 57
68 58
69 59
70 60
71 61
72 62
73 63
74 64
75 65
76 66
77 67
78 68
79 69
80 70
< >
page |< < (67) of 214 > >|
7767DE MACHINA HYDRAVL. LONDINENSI. aperiebat uel occludebat. Sed quia motu tigni penſilis
etiam
regitur uectis O.
O, ut hic facilius officium ſuum
faciat
, loco quadrantis, quem ante data deſcriptio re-
quirit
, ferrum bifurcum circa clauum uerſatile aſſumi-
tur
, quod prorſum retrorſumque mouetur, et epiſto-
mium
N ferro tranſuerſo praeditum per uices aperit
et
claudit.
Niſi fallor memoria, eadem emendatio
iamiam
ann.
1726. adhibita ſpectabatur machinae ma-
iori
, quae Londini ad ripam Thameſis proſperrimo
ſucceſſu
incredibilem aquarum uim in motum ciet.
In
Paſſiacenſi
machina idem artificium obuium habui,
cuius
adhuc in ſcriniis meis aſſeruo accuratam perſpi-
cuamque
delineationem Pariſiis mecum communica-
tam
.
Praeterea in exemplo illo machinae minori ant-
liam
aliter deprehendi conformatam.
Erat illa ſecun-
di
generis aſpirans et premens, de qua dixi Cap.
I. §.
VIII. nempe adducto intra cylindrum embolo, aquae
ex
puteo ſupra ualuulam aſſurgebant, deinde embolo
retruſo
, in aliam fiſtulam ualuula itidem praeditam pro-
pellebantur
, et ad inſignem altitudinem eleuabantur.

Verum
ut aquarum expulſio in altum fiat, requiritur
ſtabile
ferrum loco catenae, quo, dum a uapore eleua-
tur
embolus L, alter i ex librante tigno h 2 ſuſpenſus
deorſum
ualide protrudatur, ut ſuperando aqueae co-
lumnae
altioris oneri parem uirtutem conſequeretur.

Quantum
autem robur @uaporis expanſione proficiſci
queat
, utique experientiae duntaxat documento com-
probandum
eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index