Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Page concordance

< >
Scan Original
61 43
62 44
63 45
64 46
65 47
66 48
67 49
68 50
69 51
70 52
71 53
72 54
73 55
74 56
75 57
76 58
77 59
78 60
79 61
80 62
81 63
82 64
83 65
84 66
85 67
86 68
87 69
88 70
89 71
90 72
< >
page |< < (59) of 430 > >|
7759IN LIB. III. NAM SI A PEDIBVS IMIS AD
SVMMVM CAPVT MENSVM
ERIT.
Et Plin. lib. 7. cap. 17. & Solinus cap. 5.
Auctores ſunt, quod ſit hominũ ſpatiuni à veſtigio ad ver-
ticem, id eſſeſparſis manibus inter longiſſimos digitos.

Et nos aliquando experti ſumus, quanquam non continuo
id verum credi oportet, quandoquidem non omnium
corporum ſyncerus &
probus est membrorum ad vniuer-
ſam compoſitionem commenſus &
commodulatio.
QVÆ ADNORMAM SVNT QVA-
DRATÆ.
Ideſt quatuor æqualium laterum & an-
gulorum, ná exiguntur ad normam anguli.
PERFE-
CTVM AVTEM ANTIQVI CON-
STITVERVNT NVMERVM QVI
DECEM DICITVR.
Perfectionis numero-
rum varia est conſideratio apud Martianum Capellá lib.
7. is eſt de Arithmetica, ſunt etiam quædam apud Bapt.
Alber um lib.
9. cap. 5. & Macrobium in ſomnium Sci-
pionis.
Quod autem ad denarium numerum attinet, lege
Ariſtotelem problematum ſectione decima quinta.
DVABVS PARTIBVS ADDITIS,
ET DECVSSI FACTO, BES AL-
TERVM.
Beſſem Varroni placet dictum à dempto
triente, quod, vt aſſem efficiat triens deſit.
Sext. Pom-
peius mauult, quod, bis triens ſit.
Ita denarium nume-
rum appellabant besalterum, quòd ex ſenario, quem per-
fectum &
veluti aſſem exiſtimabant, & quaternario, qui
beſſis habebatur, componeretur.
Nam & Pompeius alio
loco lignum besalterum dici ait, pedem &
beſſem latitu-
dinis habens.
Credo, quod quemadmodum in ſeſtertio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index