Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
71
71 (57)
72
72 (58)
73
73 (59)
74
74 (60)
75
75
76
76 (62)
77
77 (63)
78
78 (64)
79
79 (65)
80
80 (66)
< >
page |< < (63) of 361 > >|
7763SECTIO QUARTA. primatur, atque ſic gracileſcat. Et ab iſta compreſſione fit, quod alias con-
tradictionem involveret, ut aqua jam jam egreſſa, etiamnum præ foramine ac-
celeretur, &
ſic aſcenſ{us} potentialis creſcat, etiamſi ad alteram accelerationem
omnibus corporibus cadentibus communem non attendamus, ceu huc non
pertinentem, &
cujus deinceps mentionem non faciemus. Hæc autem niſi me
fallat opinio, res erit porro hunc in modum tractanda.
(I.) Eouſque vena aquæ conſideranda eſt, donec particularum velo-
citates amplius non mutentur, quod quamvis nunquam fiat omni rigore, at-
tamen non procul à foramine fieri cenſendum eſt, veluti in d e.
Hoc
autem ſi ita fuerit &
aquæ ex vaſe A B C D per foramen a c effluere
ponantur, erit loco vaſis ſimplicis A B C D concipiendum aliud com-
poſitum A B a d e c C D.
Quicquid igitur in præcedente ſectione præmiſſum fuit, pro determi-
nandis ubique velocitatibus, id omnino locum habebit, ſi loco vaſis ſubjecti
concipiatur vas, quod dixi tubulo contracto inſtructum.
Nec tamen hæc cor-
rectio, ratione præmiſſæ noſtræ methodi velocitatum aquæ effluentis determi-
nandarum, ſenſibilem mutationem producere poteſt ob brevitatem tubuli a d c e,
poteſt autem valde notabilem ratione quantitatis, quia aquæ non tam per ori-
ficium a c, quam per d e effluere cenſendæ ſunt.
(II.) Sic erunt velocitates in diverſis locis ipſius venæ reciproce ut
amplitudines ſectionum reſpondentium &
cum in vaſis ampliſſimis velocitas
in d e talis ſit quæ toti altitudini aquæ conveniat, ſimulque experimentis con-
ſtet, amplitudines a c &
d e proxime eſſe ut √ 2 ad 1, putavit Newtonus ſic
confirmari poſſe theoriam ſuam, qua ſtatuit aquam ex foramine vero veloci-
tate effluere quæ debeatur dimidiæ altitudini aquæ ſupra foramen, quamvis in
progreſſu velocitas aquæ creſcat:
quâ in re mihi videtur nimium adhæſiſſe præ-
conceptæ opinioni:
neque enim ratio orificii a c ad d e ſemper eadem eſt, ne-
que ſic explicari poteſt motus aquarum ex vaſe, cui tubulus adhæret:
verbo!
attenuatio venæ prorſus accidentalis eſt, poteſt enim tota impediri, apponen-
do foramini parvulum tubulum cylindricum vel augendo tantum craſſitiem la-
minæ, cui foramen ineſt, &
tunc ſine ulla correctione locum habent tam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index