Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Page concordance

< >
Scan Original
71 61
72 62
73 63
74 64
75 65
76 66
77 67
78 68
79 69
80 70
81 71
82 72
83 73
84 74
85 75
86 76
87 77
88 78
89 79
90 80
91 81
92 82
93 83
94 84
95 85
96 86
97 87
98 88
99 89
100 90
< >
page |< < (67) of 214 > >|
7767DE MACHINA HYDRAVL. LONDINENSI. aperiebat uel occludebat. Sed quia motu tigni penſilis
etiam regitur uectis O.
O, ut hic facilius officium ſuum
faciat, loco quadrantis, quem ante data deſcriptio re-
quirit, ferrum bifurcum circa clauum uerſatile aſſumi-
tur, quod prorſum retrorſumque mouetur, et epiſto-
mium N ferro tranſuerſo praeditum per uices aperit
et claudit.
Niſi fallor memoria, eadem emendatio
iamiam ann.
1726. adhibita ſpectabatur machinae ma-
iori, quae Londini ad ripam Thameſis proſperrimo
ſucceſſu incredibilem aquarum uim in motum ciet.
In
Paſſiacenſi machina idem artificium obuium habui,
cuius adhuc in ſcriniis meis aſſeruo accuratam perſpi-
cuamque delineationem Pariſiis mecum communica-
tam.
Praeterea in exemplo illo machinae minori ant-
liam aliter deprehendi conformatam.
Erat illa ſecun-
di generis aſpirans et premens, de qua dixi Cap.
I. §.
VIII. nempe adducto intra cylindrum embolo, aquae
ex puteo ſupra ualuulam aſſurgebant, deinde embolo
retruſo, in aliam fiſtulam ualuula itidem praeditam pro-
pellebantur, et ad inſignem altitudinem eleuabantur.

Verum ut aquarum expulſio in altum fiat, requiritur
ſtabile ferrum loco catenae, quo, dum a uapore eleua-
tur embolus L, alter i ex librante tigno h 2 ſuſpenſus
deorſum ualide protrudatur, ut ſuperando aqueae co-
lumnae altioris oneri parem uirtutem conſequeretur.

Quantum autem robur @uaporis expanſione proficiſci
queat, utique experientiae duntaxat documento com-
probandum eſt.
4. Menſuras operis ex ſcala addita petere licet. An-
glicae deſcriptionis auctor eam omiſit, quare eam ſup-
pleui, machinarum, quae Londini et in uilla Paſſy ere-
ctae ſunt, attentiore contemplatione.
Diameter cy-
lindri maioris eſt 2 {1/2} p.
altitudo 9 p. ahenum latum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index