Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
61 41
62 42
63 43
64 44
65 45
66 46
67 47
68 48
69 49
70 50
71 51
72 52
73 53
74 54
75 55
76 56
77 57
78 58
79 59
80 60
81 61
82 62
83 63
84 64
85 65
86 66
87 67
88 68
89 69
90 70
< >
page |< < (58) of 530 > >|
7858M. VITRVVII POLL. inter ſe ſedentia & iuncturis alligata non protrudent opus, neque ortho-
ſtatas inter ſe religatos labi patientur.
Itaq; non eſt contemnenda Græ-
corum ſtructura:
non enim vtuntur è molli cęmento polita, ſed cum diſ-
ceſſerunt à quadrato, ponunt de ſilice ſeu de lapide duro ordinariam, &

ita (vti lateritia ſtruentes) alligant eorum alternis corijs coagmenta, &

ſic maxime ad æternitatem firmas perficiunt virtutes.
Hæc autem duo-
bus generibus ſtruuntur, exhisvnum Iſodomum, alterum pſeudiſodo-
mum appellatur.
Iſodomum dicitur, cum omnia coria æqua craſsitudi-
ne fuerint ſtructa.
Pſeudiſodomum, cum impares & inæquales ordines
coriorum diriguntur.
Ea vtraque ſunt ideo firma, primum, quòd ipſa
cęmenta ſunt ſpiſſa &
ſolida proprietate, neque de materia poſſunt ex-
ugere liquorem, ſed conſeruant eam in ſuo humore ad ſummam vetu-
ſtatem, ipſaq́;
eorum cubilia primum plana & librata poſita, non patiun-
tur ruere materiam, ſed perpetua parietum craſsitudine religata conti-
nent ad ſummam vetuſtatem.
Altera eſt, quam ἐμπλεκτὸμ appellant,
qua etiam noſtri ruſtici vtuntur.
Quorum frontes polliuntur, reliqua
ita vti ſunt nata, cum materia collocata alternis alligant coagmentis.
Sed
noſtri celeritati ſtudentes, erecta coria locantes, frontibus ſeruiunt, &
in
medio farciunt fractis ſeparatim cum materia cæmentis, ita tres ſuſcitan-
tur in ea ſtructura cruſtæ, duæ frontium, &
vna media farcturæ. Græci
verò non ita, ſed plana collocantes, &
longitudines coriorum alternis co-
agmentis in craſsitudinem inſtruentes non media farciunt, ſed è ſuis fron-
tatis perpetuum &
in vnam craſsitudinem parietem conſolidant, & præ-
ter cætera interponunt ſingulos perpetua craſsitudine vtraq;
parte fron-
tatos, quos {δι}ατόν{ου}ς appellant, qui maxime religando confirmant parie-
tum ſoliditatem.
Itaque ſi quis voluerit ex his commentarijs animaduer-
tere &
eligere genus ſtructuræ, perpetuitatis poterit rationem habere.
Non enim quæ ſunt è molli cęmento ſubtili facie venuſtatis, non eæ poſ-
ſunt eſſe in vetuſtatem non ruinoſæ.
Itaque cum arbitria communium
parietum ſumuntur, non æſtimant eos quanti facti fuerint, ſed cum ex
tabulis inueniunt eorum locationes, pretio præteritorum annorum ſin-
gulorum deducunt octogeſimas, &
ita ex reliqua ſumma, partem reddi
iubent pro his parietibus, ſententiamq́;
pronunciant eos non poſſe pluſ-
quam annos octuaginta durare.
De lateritijs verò, dummodo ad per-
pendiculum ſint ſtantes, nihil deducitur, ſed quanti fuerint olim facti,
tanti eſſe ſemper æſtimantur.
Itaq; nonnullis ciuitatibus & publica ope-
ra &
priuatas domos, etiam regias è latere ſtructas licet videre. Et pri-
mum Athenis murum, qui ſpectat ad Hymettum montem &
Pentelen-
ſem.
Item parietes in æde Iouis, & Herculis lateritias cellas, cum circa la-
pidea in æde epiſtylia ſint, &
columnæ, In Italia Aretij vetuſtum egre-
giè factum murum, Trallibus, domum regibus Attalicis factam, quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index