Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
71 45
72 46
73 47
74 48
75 49
76 50
77 51
78 52
79 53
80 54
81 55
82 56
83 57
84 58
85 59
86 60
87 61
88 62
89 63
90 64
91 65
92 66
93 67
94 68
95 69
96 70
97 71
98 72
99 75
100 74
< >
page |< < (52) of 376 > >|
7852M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA midae poteſtatis vitiatur. Cerrus, ſuber, fagus, quod parvam habent mix-
tionem
humoris et ignis et terreni, aëris plurimum, pervia raritate hu-
mores
penitus recipiendo, celeriter marceſcunt.
Populus alba et nigra,
item
ſalix, tilia, vitex, ignis et aëris ſatiatae, atque humoris temperatae,
parum
terreni habentes, leviori temperatura comparatae, egregiam habe-
re
videntur in uſu rigiditatem.
Ergo cum non ſint durae terreni mixtio-
ne
, propter raritatem ſunt candidae, et in ſculpturis commodam praeſtant
tractabilitatem
.
Alnus autem, quae proxima fluminum ripis procreatur,
et
minime materies utilis videtur, habet in ſe egregias rationes:
etenim
aëre
eſt et igni plurimo temperata, non multum terreno, humore paulo.
Itaque quia non nimis habet in corpore humoris, in paluſtribus locis
infra
fundamenta aedificiorum, palationibus crebre fixa, recipiens in ſe
quod
minus habet in corpore liquoris, permanet immortalis ad ae-
ternitatem
, et ſuſtinet immania pondera ſtructurae, et ſine vitiis conſer-
vat
.
Ita quae non poteſt extra terram paulum tempus durare, ea in hu-
more
obruta permanet ad diuturnitatem.
Eſt autem maxime id conſide-
rare
Ravennae, quod ibi omnia opera et publica et privata ſub funda-
mentis
ejus generis habeant palos.
Ulmus vero et fraxinus maximos ha-
bent
humores, minimumque aëris et ignis;
ſed terreni temperata mix-
tione
comparatae.
Sunt in operibus, cum fabricantur, lentae, et
ſub
pondere, propter humoris abundantiam, non habent rigorem, ſed celeriter pandant:
ſimul autem vetuſtate ſunt aridae factae, aut in agro
perſectae
, qui ineſt eis liquor ſtantibus, emoritur, ſiuntque duriores, et in commiſſuris et in coagmentationibus ab lentitudine firmas recipiunt
catenationes
.
Item Carpinus, quod eſt minima ignis et terreni mixtione,
aëris
autem et humoris ſumma continetur temperatura, non eſt fragilis,
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index