Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (52) of 376 > >|
7852M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA midae poteſtatis vitiatur. Cerrus, ſuber, fagus, quod parvam habent mix-
tionem humoris et ignis et terreni, aëris plurimum, pervia raritate hu-
mores penitus recipiendo, celeriter marceſcunt.
Populus alba et nigra,
item ſalix, tilia, vitex, ignis et aëris ſatiatae, atque humoris temperatae,
parum terreni habentes, leviori temperatura comparatae, egregiam habe-
re videntur in uſu rigiditatem.
Ergo cum non ſint durae terreni mixtio-
ne, propter raritatem ſunt candidae, et in ſculpturis commodam praeſtant
tractabilitatem.
Alnus autem, quae proxima fluminum ripis procreatur,
et minime materies utilis videtur, habet in ſe egregias rationes:
etenim
aëre eſt et igni plurimo temperata, non multum terreno, humore paulo.
Itaque quia non nimis habet in corpore humoris, in paluſtribus locis
infra fundamenta aedificiorum, palationibus crebre fixa, recipiens in ſe
quod minus habet in corpore liquoris, permanet immortalis ad ae-
ternitatem, et ſuſtinet immania pondera ſtructurae, et ſine vitiis conſer-
vat.
Ita quae non poteſt extra terram paulum tempus durare, ea in hu-
more obruta permanet ad diuturnitatem.
Eſt autem maxime id conſide-
rare Ravennae, quod ibi omnia opera et publica et privata ſub funda-
mentis ejus generis habeant palos.
Ulmus vero et fraxinus maximos ha-
bent humores, minimumque aëris et ignis;
ſed terreni temperata mix-
tione comparatae.
Sunt in operibus, cum fabricantur, lentae, et
ſub pondere, propter humoris abundantiam, non habent rigorem, ſed celeriter pandant:
ſimul autem vetuſtate ſunt aridae factae, aut in agro
perſectae , qui ineſt eis liquor ſtantibus, emoritur, ſiuntque duriores, et in commiſſuris et in coagmentationibus ab lentitudine firmas recipiunt
catenationes.
Item Carpinus, quod eſt minima ignis et terreni mixtione,
aëris autem et humoris ſumma continetur temperatura, non eſt fragilis,
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index