Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20 (2)
< >
page |< < (61) of 430 > >|
7961IN LIB. III. EZechielis. 40. ſcribit {πτι}{θα}μὴν dici palmam, {πα}-
λ{αι}{στὴ}ν vero palmum.
ET TOTIDEM AS-
SES ÆREVS DENARIVS.
Quod de-
narius fuerit aureus, aut argenteus, vt ex Plinii libri tri-
ceſimi tertii cap.
3. didicimus, pro æreus ſcribo æreos, vt
refer atur ad aſſes.
ÆDIVM AVTEM
PRINCIPIA SVNT E QVIBVS
CONSTAT FIGVRARVM ASPE-
CTVS.
Septuplex templorum ratio hicſcribitur, in
paraſtadibus, ideſt in antis, prostylos, amphiprostylos,
peripteros, pſeudodipteros, dipteros &
hypæthros. Q uæ
nomina propter appendices acceperunt.
Namiſtæ, aut in
antico ſolo, idest fronte, ſiue pronao cellæ, adiiciuntur,
aut in fronte pariter &
postico, aut ipſa tota cella obſe-
pitur.
Id antis, aut columnis perficitur, has στ\’ν{λο}{ι***}
Græci, antas {πα}ρ{στὰ}{δα}ς, murum, modo {πτ}ερὰ,
modo {πτ}ερώ{μα}{τα} vocát.
Apud Strabonem lib. 17.
cum loquitur de peruetusto templo quod erat Heliopoli,
reperio, pteromata dici muros æque altos, ex vtra pro-
nai parte ad templorum altitudinem ſurgentes.
Sed illam
quo quæ fit columnis ædium circunuallationem, et potiſ-
ſimũ in cellæ lateribus, pteromatos nomine intellexit Vi-
truuius, quod alarum ſpecie, quaſi protegant.
Vnde pe-
ripteron ædem vocat, cuius cella vno tantum columnarum
ordine cingitur, Dipteron, quæ duplicibus, Pſeudodipte-
ron, in qua ſublato dipteri generis interiore columnarum
ordine, relinquitur ambulationis circa cellam laxamen-
tum.
Nam monopteron lib. 4. cap. 7. dicit rotundam, cel-
la carentem, &
columnis pro muro obſeptam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index