Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
61
61 (41)
62
62 (42)
63
63 (43)
64
64 (44)
65
65 (45)
66
66 (46)
67
67 (47)
68
68 (48)
69
69 (49)
70
70 (50)
< >
page |< < (59) of 530 > >|
7959DE ARCHITEC. LIB. II. habitandum ſemper datur ei, qui ciuitatis gerit ſacerdotium. Item Lace-
dæmone è quibuſdam parietibus etiam picturæ exciſæ interſectis lateri-
bus incluſæ ſunt in ligneis formis, &
in comitium, ad ornatum ædilitatis
Varronis &
Murenæ, fuerunt allatæ. Crœſi domus, quam Sardiani ciui-
bus ad requieſcendum ætatis ocio, ſeniorum collegio Geruſiam dedica-
uerunt.
Item Halicarnaſsi potentiſsimi regis Mauſoli domuscum Pro-
conneſsio marmore omnia haberet ornata, parietes habet latere ſtructos,
qui ad hoc tempus egregiam præſtant firmitatem, ita tectorijs operibus
expoliti, vt vitri perluciditatem videantur habere.
Neque is rex ab ino-
pia id fecit:
infinitis enim vectigalibus erat farctus, quod imperabat Ca-
riætoti.
Acumen autem cius & ſolertiam ad ædificia paranda ſic licet
conſiderare.
Cùm eſſet enim natus Mylaſis, & animaduertiſlet Halicar-
naſsi locum naturaliter eſſe munitum, emporiumq́;
idoneum, portum
vtilem, ibi ſibi domum conſtituit.
Is autem locus, eſt theatri curuaturæ
ſimilis.
Itaque in imo ſecundum portum, forum eſt conſtitutum, per me-
diam autem altitudinis curuaturam præcinctionemq́;
platea ampla lati-
tudine facta, in qua media Mauſoleum ita egregijs operibus eſt factum,
vt in ſeptem ſpectaculis numeretur.
In ſumma arce media, Martis fa-
num habens ſtatuam coloſsi, quam ἀηρόλιθομ dicunt, nobili manu Telo-
charis factam.
Hanc autem ſtatuam alij Telocharis, alij Timothei putant
eſſe.
Incornu autem ſummo dextro, Veneris & Mercurij fanum ad
ipſum Salmacidis fontem.
Is autem falſa opinione putatur venereo mor-
bo implicare eos, qui ex eo biberint.
Sed hęc opinio, quare per orbem ter-
rarum falſo rumore ſit peruagata, non pigebit exponere.
Non enim,
quod dicitur molles &
impudicos ex ca aqua fieri, id poteſt eſſe: ſed eſt
eius fontis poteſtas perlucida, ſaporq́;
egregius. Cùm autem Melas &
Areuanias ab Argis &
Trœzene coloniam communem eò loci deduxe-
runt, barbaros Caras &
Lelegas eiecerunt. Hi autem ad montes fugati ſe
congregantes diſcurrebant, &
ibi latrocinia ſacientes crudeliter cos va-
ſtabant.
Poſtea de colonis vnus ad eum fontem, propter bonitatem aquę,
quæſtus cauſa, tabernam omnibus copijs inſtruxit, eamq́;
exercendo eos
barbaros allectabat:
ita ſingulatim decurrentes, & ad cœtus conuenien-
tes, è duro feroq́;
more, commutati in Græcorum conſuetudinem & ſua-
uitatem, ſua voluntate reducebantur.
Ergo ea aqua non impudico mor-
bi vitio, ſed humanitatis dulcedine, mollitis animis barbarorum, eam fa-
mam eſt adepta.
Relinquitur nunc quoniam ad explicationem mœnium
corum ſum inuectus, tota, vti ſunt, definiam.
Quemadmodum enim in
dextra parte fanum eſt Veneris, &
fons ſupraſcriptus, ita in ſiniſtro cor-
nu regia domus, quam rex Mauſolus ad ſuam rationem collocauit.
Con-
ſpicitur enim ex ea, ad dextram partem, forum &
portus, mœniumq́; to-
ta finitio, ſub ſiniſtra ſecretus ſub montibus latens portus, ita vt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index