Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
71
71 (65)
72
72 (66)
73
73 (67)
74
74 (68)
75
75 (69)
76
76 (70)
77
77 (71)
78
78 (72)
79
79 (73)
80
80 (74)
< >
page |< < (73) of 778 > >|
7973OPTICAE LIBER II. plantæ aſsimilantur myrto in uiriditate & figura. Si ergo non comprehenderit figuram foliorum
eius, & ſpiſsitudinem eorum, & intentionem propriam myrti:
non comprehendet ipſam eſſe myr-
tum.
Et tempus, in quo comprehendit figuram foliorum myrti & intentiones, ſecundum quas ap-
propriatur myrtus cum comprehenſione uiriditatis, non eſt ſicut tempus, in quo comprehẽdit co-
lorem roſaceum tantùm.
Et ſimiliter quidditates omnium ſpecierum, quæ poſſunt aſsimilari alijs,
non comprehenduntur à uiſu, niſi per magnam intuitionem:
quidditas autem paucæ aſsimilatio-
nis ad alia, comprehenditur à uiſu pauca intuitione.
Et ſimiliter de indiuiduis: quoniã indiuiduum,
quod uiſu non aſsimilatur alij indiuiduo, comprehenditur à uiſu per modicam intuitionem, & per
ſigna:
& indiuiduum, quòd uiſus cognoſcit, & quod aſsimilatur alij indiuiduo, quamuis cognoſcit,
tamen comprehenditur à uiſu per magnam intuitionem.
Species ergo & indiuiduum omnium ui-
ſibilium aſſuetorum comprehenditur à uiſu per modicam intuitionem cũ cognitione præcedente.

Et erit comprehenſio eorum in maiori parte in tempore ſenſibili:
tamen diuerſatur tempus com-
prehenſionis eorum ſecundum diuerſitatem ſpecierum & indiuiduorum eorum:
& erit compre-
henſio ſpeciei uelocior comprehenſione indiuidui:
& erit comprehenſio ſpeciei paucæ aſsimila-
tionis ad alia, uelocior comprehenſione ſpeciei multæ aſsimilationis.
Et ſimiliter comprehenſio
indiuidui paucæ aſsimilationis, erit uelocior comprehenſione indiuidui multæ aſsimilationis.
74. Temp{us} obtut{us} pro ſpecierum uiſibilium uarietate uariat. 56 p 3.
ET tempus intuitionis diuerſatur ſecundum intentiones, quas quiſque intuetur in uiſibili-
bus.
Verbi gratia. Quia quando uiſus comprehenderit animal multipes paruorum pedum,
& illud animal fuerit in motu:
per modicam intuitionem comprehendet motum eius, & cum
comprehenderit motum eius, comprehendet ipſum eſſe animal:
deinde per modicam intuitionem
in pedibus comprehendet ipſum eſſe multipes ex comprehenſione diſtantiæ inter pedes:
& ſic
non cognoſcet ſtatim numerum pedum:
& ſi uoluerit cognoſcere numerum pedum, indigebit lon-
giore intuitione, & maiore tempore.
Comprehenſio ergo animalitatis eius erit in tempore paruo:
deinde comprehenſio multitudinis pedum erit in tempore paruo:
ſed numerus pedum non com-
prehẽdetur, niſi poſtquam fuerit uiſus intuitus quemlibet pedem, & numeraueritipſos, quod non
poteſt eſſe, niſi in tempore alicuius quantitatis:
& erit quantitas temporis ſecũdum multitudinem
pedum & paucitatem eorum.
Et ſimiliter quando uiſus comprehenderit figuram rotundam, intra
quam eſt figura multorum laterum, & fuerint latera illius figuræ parua, & cum hoc fuerit diuerſo-
rum laterum non maxima diuerſitas:
apud comprehenſionem totalis figuræ comprehendet ipſam
eſſe rotundam, & non comprehendet ſtatim, quòd intra ipſam ſit laterata figura:
quoniam latera
eius fuerunt in fine paruitatis.
Et cum intuitus fuerit figuram rotundam profundiore intuitione,
apparebit figura laterata, quæ eſt intra rotundam.
Erit ergo comprehenſio rotunditatis figuræ ue-
locior comprehenſione figuræ lateratæ, quæ eſt intra:
deinde apud comprehenſionem iſtius non
apparebit diuerſitas laterum iſtius figuræ, nec diſtinguetur à uiſu an ſint æqualia, an non:
& non
apparebit inæqualitas laterum figuræ lateratæ, niſi poſt magnam intuitionem & in tempore ali-
cuius quantitatis.
Et etiam ſentiens quando uoluerit intueri figuram totius rei uiſæ, ſufficit ei, ut
tranſeat uiſus ſuper ſuperficiem rei uiſæ tantùm.
Et ſimiliter quando uoluerit intueri colorem rei
uiſæ, ſufficit ei tranſire uiſum ſuper ipſum tantùm.
Et ſimiliter quando uoluerit intueri aſperitatem
ſuperficiei rei uiſæ, aut planitiem, aut diaphanitatem, aut ſpiſsitudinem:
& non ſuntita intentiones
occultæ ſubtiles, quæ ſunt in uiſibilibus, ſicut figuræ, quæ ſunt in quibuslibet partibus uiſibilium:

& conſimilitudo figurarum & quantitatis partium, & diuerſitas quantitatum, & colorum, & con-
ſimilitudo eorum, & ordinatio partium paruarum inter ſe:
quoniam iſtæ intentiones non compre-
henduntur per intuitionem, niſi poſtquam fuerit uiſus fixus ſuper quamlibet partium, & conſide-
rauerit figuras illarum partium, & comparauerit unam ad alteram:
& hoc non complebitur in tem-
pore paruo, & per motum uelocem, ſed in tempore alicuius quantitatis.
Tempus ergo intuitionis
intentionum uiſibilium diuerſatur ſecundum diuerſitatem intentionum intuitarum.
75. Viſio per anticipatam notionem & breuem obtutum, eſt incerta. 65 p 3.
ET cum hoc ſit declaratum, dicamus: quòd uiſio, quæ eſt per cognitionem præcedentem, &
per ſigna & per modicam intuitionem, non eſt comprehenſio certificata.
Quoniam compre-
henſio rei uiſæ per cognitιonem præcedentem & per ſigna non eſt, niſi circa totalitatem &
uniuerſalitatem rei uiſæ in groſſo:
& uirtus diſtinctiua comprehẽdit intentiones particulares, quæ
ſunt in illa re uiſa, ſecundum modum, quo cognouit illas res uiſas ex prima forma illius rei uiſę exi-
ſtente in anima:
ſed iſtæ intentiones particulares, quæ ſunt in uiſibilibus, mutantur ſecundum tran
ſitum temporis:
& ſic uiſus non comprehendit intentiones, quæ ſunt mutatæ in illa re uiſa per co-
gnitionem præcedentem.
Et cum mutatio fuerit occulta & non bene manifeſta, non comprehen-
ditur à uiſ primo aſpectu, & non comprehenditur, quando non fuerit ualde manifeſta, niſi per in-
tuitionem.
Verbi gratia: quando uiſus cognoſcit aliquem hominem, & fuerit facies illius hominis
munda, & certificauerit uiſus formam eius:
deinde receſſerit ille homo à uiſu longo tempore: &
contingat in facie eius macula:
& fuerit occulta illa macula: & comprehenderit ipſum poſt iſtam
diſpoſitionem:
cognoſcet ipſum apud comprehenſionem: ſed tamen non propter comprehenſio-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index