Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
< >
page |< < of 677 > >|
8 teſtatur. Sed præter has communes cauſas ſuntaliæ Societatis noſtræ
propriæ, &
ſane graues, quas hocloco commemorari neque facultatis
noſtræ eſt, neque verò modeſtiæ tuæ.
Vnum tamen hoc dicam, ita no-
ſtræ Societatis homines à te cum ſemper antea, tum maxime poſt ſuſce-
ptam nobiliſſimi regni adminiſtrationem acceptos eſſe, vt merito du-
bitemus, vtrum pietatem magis tuam, an ſingularem munificentiam
admirari debeamus.
Qui tuus erga nos animus eò nobis eſt charior,
quò clarius apparet, eum ab ardenti quodam Catholicæ religionis tuen
dæ, ac propagandæ ſtudio proficiſci.
Accipe igitur noſtrum hoc ſiue
grati animi monumentum, ſiue fidei pignus, ſiue obſeruantiæ teſtimo-
nium.
In quo, ſi quando tibi oblectare animum libuerit, pro tuo prę-
ſtanti ingenio, ac religioſa prudentia non obſcurum agnoſces recte ad-
miniſtrandi mortalis regni documentum.
Vt enim librata illa gnomo-
nis conſtitutio, varij atque artificioſi linearum ductus, plurimi ſane la-
boris atque operę, prorſus inutiles redduntur, ſi nullum ipſis à Sole lu-
men affulgeat:
ita etiam humana magnis ſæpelaboribus ſuſcepta conſi-
lia irrita ſunt, niſi cęleſtis, veræq́;
ſapientię radijs illuſtrentur, & ope
adiuta diuina ptomoueantur.
Hoc ſi feceris, confido fore, vt neque
tu munuſculum hoc, etſi pro meritorum tuorum magnitudine per-
exiguum, pro noſtra tamen tenuitate non minimum, omnino con-
temnas:
& ego ad alia eiuſdem generis, quæ ſatis multa inchoata mihi
ſunt, elaboranda fiam promptior:
& intelligant cæteri, quanta in te
fuit bene de nobis merendi facultas, ſi non tantam, haud multò certe
minorem in nobis eſſe grati animi declarandi voluntatem:
& quod ma-
ximè velim, tua cum in Societatem noſtram liberalitas, tum in Catho-
licam religionem fides, atque conſtantia, quæ ipſa per ſe notiſſima, &

illuſtriſſima eſt, opera etiam aliqua noſtra teſtata maneat.
Vale.
Romę, Kalendis Aprilis. M D LXXXI.
2[Figure 2]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index