Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7 (1)
8
8 (2)
9
9 (3)
10
10 (4)
< >
page |< < (2) of 778 > >|
82ALHAZEN nocte obſcurus: cum ergo aer fuerit obſcurus, nos uidemus ſtellas: cum autem illuminatus fue-
rit
aer medius inter uiſum noſtrum & ſtellas, latebunt nos ſtellæ.
Et ſimiliter ſi aſpiciens nocte
aſpexerit
in loco luminoſo lumine ignis:
& fuerit lumen ignis extenſum ſuper terram: & fuerint in
illo
loco uiſibilia ſubtilia, aut uiſibilia, in quibus ſunt res ſubtiles:
& fuerint in aliqua umbra, ſed
forti
:
& non fuerit ignis medius inter illa uiſibilia & uiſum: & comprehenderit tunc aſprciens illa ui
ſibilia
, & res ſubtiles, quæ ſuntin eis:
deinde moueatur à ſuo loco, donec ſit ignis medius inter illa
uiſibilia
& ſuum uiſum:
tunc illa uiſibilia latebunt ipſum, ſi fuerint ſubtilia, uel ſubtilia, quæ in eis
ſunt
, & ferè non comprehendet ipſa, cum ignis fuerit medius inter uiſum ſuum & ipſa uiſibilia:
& ſi
cooperiatur
ignis a uiſu ſuo:
comprehendet ſtatim uiſibilia illa, quæ latebant ipſum: & ſi auferatur
coopertorium
inter uiſum ſuum & ignem:
latebunt ipſum iterum illa uiſibilia. Iſtæ ergo diſpoſitio-
nes
ſignificant, quòd luces fortes orientes ſuper uiſum & ſuper aerem inter oculum & rem uiſam,
prohibent
uiſum à comprehenſione quorundam uiſibilium, quorum luces ſunt debiles.
Et iterum,
quando
aſpiciens aſpexerit corpus terſum:
& fuerint in illo corpore ſculpturæ ſubtiles: & non fue-
rint
illæ ſculpturæ diuerſorum colorum à colore corporis:
& fuerit aſpiciens in loco temperatæ lu-
cis
:
deinde oppoſitum fuerit corpus illud ſoli aut parieti illuminato lumine forti: reflectetur ab eo
aliqua
lux ad uiſum:
& inueniet aſpiciens lucem apparentem in ſuperficie corporis, & in loco, à que
reflectitur
lux, fortiorem, & magis ſcintillantem:
& in iſta diſpoſitione ſi inſpiciens fuerit intuitus
illud
corpus terſum:
non uidebit in eo aliquam ſculpturam ex ſculpturis, quæ funt in loco lucis for
tis
, & ſcintillátis:
deinde ſi inſpiciens declinauerit illud corpus ab illo loco, ita ut reflexio ſiat ad a-
lium
locũ, extra locum uiſus ſui, & fuerit præterea ſuper corpus illud lux temperata:
tunc inſpiciẽs
cõprehendet
ſculpturas, quæ ſuntin eo, quas prius non comprehendebat in reflexione lucis à cor-
pore
ad ſuum uiſum.
Et ſimiliter, quando lux reflectetur à paginaterſa, in qua ſunt ſculpturæ ſubti-
les
ad uiſum:
non diſtinguet uiſus illas ſculpturas necuerificabit, donec ſit lux reflexa ad uiſum ab
illa
pagina:
& ſi declinetur ſuperficies paginæ, ita ut ſitus eius mutetur, & non reflectatur ab ea lux
ad
uiſum:
cõprehendet tunc uiſus illas ſculpturas, & diſtinguet. Et iterum quando ignis debilis fue
rit
in lumine debili:
apparebit & comprehẽdetur à uiſu: & cum fuerit in lumine ſolis: apparebit cor-
pus
, in quo eſt, denſum, coloratũ colore ſcintillante forti:
& ſi fuerit prope illud corpus, aliquod
corpus
albũ claræ albedinis:
& fuerit corpus illud in umbra & luce debili: apparebit ſuper ipſum co
lor
corporis illius, ſicut narrauimus ſuperius:
deinde ſi moueatur illud corpus album, donec ſit in
lumine
ſolis, latebit iam ille color, qui eſt in eo:
& ſi reducatur ad umbram: apparebit color ille ful-
gens
, qui eſt in ipſo:
& apparebit color ille ſuper ipſum in luce forti, & apud latitationẽ coloris, qui
eſt
ſuper ipſum, ſi obumbretur corpore denſo:
& ſi maneat in ſuo loco, donec debilitetur lux, quæ
eſt
ſuper ipſum:
apparebit color, qui eſt ſuper ipſum: & ſi auferatur corpus obũbrãs, donec uigore-
cat
lux ſuper corpus album:
latebit color, qui eſt ſuper ipſum. Et ſimiliter quãdo admouerimus cor-
pus
diaphanum coloratum colore ſcintillante, igni uehementer forti:
& admouerimus umbræ il-
lius
corporis pannũ album:
apparebit color illius corporis diaphani ſuper illum pannum, ſicut nar-
rauimus
prius:
deinde ſi admouerimus illi panno alium ignem, ita ut lux eius oriatur ſuper illũ pan
num
:
latebit ille color, qui apparebat ſuper pannum, & non apparebit niſi albedo panni tantum: &
ſi
auferamus illum ignem, ſecundus apparebit color ſuper pannum.
Et iterum quædam animalia
marina
habent conchas & teſtas, & cum fuerint in loco obſcuro, in quo non eſtlux, apparebuntillę
conchæ
quaſi ignis:
& ſi aſpiciens inſpexerit illas in luce diei uelignis, comprehendet eas, & non
uidebit
in eis lumen uel aliquem ignem.
Et ſimiliter, quando animal, quod dicitur noctiluca, uo-
lat
de nocte, apparet quaſi lampas, & cum aſpiciens inſpexerit illud in luce diei uel in luce ignis, ap
parebit
animal ſine igne.
Significant ergo omnes iſtæ diſpoſitiones, quas declarauimus, quòd lu-
ces
fortes uifibilium, aliquando occultantres, quæ ſuntin quibuſdam uiſibilibus:
& quòd luces de-
biles
aliquando manifeſtant quafdam res, quæ ſunt in quibuſdam uiſibilibus.
Et iterum uiſum mul
toties
latent quædam res, quę funt inuiſibiles ex ſculpturis & ſcripturis ſubtilibus, quando fuerint
in
locis obſcuris uel in lucibus debilibus:
& ſi extrahantur ad loca luminoſa fortis luminis, uel po-
nantur
in luce ſolis:
appare buntres, quæ ſunt in eis, quæ latebant in locis & lucibus debilibus. Et
ſimiliter
ſculpturarum ſubtilium comprehenſiones nequit uiſus comprehendere in locis obſcuris
& lucibus debilibus:
& cum extrahuntur ad luces fortes, comprehenduntur à uiſu. Significatur er-
go
per hanc diſputationem, quòd luces fortes maniſeſtant multas res uiſibiles, & quòd luces debi-
les
occultant multas res uiſibiles.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index