Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
71
71 (59)
72
72 (60)
73
73 (61)
74
74 (62)
75
75 (63)
76
76 (64)
77
77 (65)
78
78 (66)
79
79 (67)
80
80 (68)
< >
page |< < (68) of 672 > >|
8068Diſſertatio Tertia. recognoſcenda veritatis veſtigia. An ideò (manente ſuâ igni-
culis grauitate) plumbi calx maiorem in aëre obtinuit grauitatem
Abſolutam, in aquâ verò minorem grauitatem Specificam, quia
excauatas vi caloris in metallo cauernulas aliquas ampliores, quàm
coërceri in illis queant igniculi maximè mobiles, ſubierit particu-
la aëris in retortâ incluſi, qui in aëre quidem aut nullam, aut
minimè conſpicuam diſſimilitudinem habeat, in aquâ autem
ſuam leuitatem prodat, &
metalli atque igniculorum pondus
exterat?
Mauroc. Prorſus ita eſſe, vt ais, perſuaſum habeo; non ta-
men hæc experimenta aſſenſum extorquerent, niſi cum cœteris
argumentis conſentirent, quibus adducor, vt credam ignem
omnium ſublunarem hanc vniuerſitatem conſtituentium elemen-
torum grauiſſimum eſſe, atque illi infimum deberi locum in Sy-
ſtemate elementari.
Cum enim Telluris, Aquarum, & Aëris or-
dinem manifeſtò teneamus, non niſi ſupremus aut infimus locus
Igni reliquus eſt.
At ſupra aërem Ignis ſuapte naturâ maximè
operoſi elementum conſiſtere otioſum, nullo argumento aut à
calore hæc inferiora fouente, aut à luce nocturnas tenebras diſcu-
tiente, aut à Naturæ indigentiâ, petito ſuadetur:
Niſi fortè eo
tantùm conſilio ibi conſtitutum Ignem fingamus, vt nullum ſpa-
tium inane relinquatur;
ſed hoc munus abundè explere poteſt
aër lunari regioni finitimus.
Contra verò qui neſciat potiſſimum
res cunctas gignendi inſtrumentum Naturæ eſſe Calorem, Caloris
originem ex Igne duci, Ignis efficacitatem longè eſſe maiorem, ſi
congeſtus fuerit, quàm ſi diſſipatus?
Maiore igitur prouidentiâ,
rerum ortus à Naturâ adminiſtrantur, ſi circa Orbis centrum in-
trà Telluris viſcera Ignem concluſit, quam ſi illum in extremo
elementaris Syſtematis ambitu ad ampliſſima ſpatia dilatatum at-
que diffuſum eneruâſſet.
Vtquid enim, ſi corpora ferè omnia in
terræ ſinu ex elementorum permiſtione gignuntur, tanto inter-
uallo ſepoſitus ignis huc eſſet aduocandus, vt demum in imas
fodinarum latebras contruderetur, cum potuerit in proxi-
mo præſto eſſe, faciliuſque cum cœteris miſceri, ac tem-
perari?
Dand. Ignem quidem in huius, quem incolimus, globi cen-
tro admittimus, quicun que ibi conſtitutum flagitioſis æternum
carcerem fatemur:
tu verò, ſi ſatis video, non illum ibi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index