Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
71
71 (45)
72
72 (46)
73
73 (47)
74
74 (48)
75
75 (49)
76
76 (50)
77
77 (51)
78
78 (52)
79
79 (53)
80
80 (54)
< >
page |< < (54) of 376 > >|
8054M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA tur ab eo ſibi cito noceri; propterque pondus ab aqua non ſuſtinetur,
ſed cum portatur, aut in navibus, aut ſupra abiegnas rates collocatur.
Ea autem materies quemadmodum ſit inventa, eſt cauſa cognoſcere. Di-
vus Caeſar cum exercitum habuiſſet circa Alpes, imperaviſſetque muni-
cipiis praeſtare commeatus, ibique eſſet caſtellum munitum, quod voca-
retur Larignum, tunc qui in eo fuerunt, naturali munitione confiſi, no-
luerunt imperio parere.
Itaque imperator copias juſſit admoveri. Erat
autem ante ejus caſtelli portam turris ex hac materia, alternis trabibus
transverſis (uti pyra) inter ſe compoſita alte, ut poſſet de ſummo ſudi-
bus et lapidibus accedentes repellere.
Tunc vero cum animadverſum
eſt alia eos tela, praeter ſudes, non habere, neque poſſe longius a muro
propter pondus jaculari, imperatum eſt faſciculos ex virgis alligatos et
faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere.
Itaque celeriter
milites congoſſerunt.
Poſtquam flamma circa illam materiam virgas com-
prehendiſſet, ad coelum ſublata effecit opinionem, uti videretur jam tota
moles concidiſſe.
Cum autem ea per ſe extincta eſſet et requieta, tur-
riſque intacta apparuiſſet, admirans Caeſar juſſit extra telorum miſſio-
nem eos circumvallari.
Itaque timore coacti oppidani cum ſe dedidiſ-
ſent, quaeſitum unde eſſent ea ligna, quae ab igni non laederentur?
Tunc
ei demonſtraverunt eas arbores, quarum in his locis maximae ſunt co-
piae, et ideo id caſtellum Larignum, item materies larigna eſt appellata.

Haec autem per Padum Ravennam deportatur, in colonia Faneſtri, Pi-
ſauri, Anconae, reliquiſque, quae ſunt in ea regione, municipiis praebe-
tur, cujus materiei ſi eſſet facultas apportationibus ad Urbem, maximae
haberentur in aediſiciis utilitates;
et ſi non in omnibus, certe tabulae in
ſubgrundiis circum inſulas ſi eſſent ex ea collocatae, ab trajectionibus
incendiorum aedificia periculo liberarentur, quod eae nec flammam nec
carbonem poſſunt recipere, nec facere per ſe.
Sunt autem eae arbores
foliis ſimilibus pini, materies earum prolixa, tractabilis ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index