Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (61) of 530 > >|
8161DE ARCHITEC. LIB. II. bet ſine impeditione habitationes. Quoniam ergo explicata ratio eſt, quid
ita in vrbe propter neceſsitatem anguſtiarum, non patiuntur eſſe lateri-
tios parietes, cum extra vrbem opus erit his vti ſine vitijs ad vetuſtatem,
ſic erit faciendum.
Summis parietibus ſtructura teſtacea ſub tegula ſubij-
ciatur altitudine circiter ſeſquipedali, habeatq́;
proiecturas coronarum,
ita vitari poterunt quæ ſolent in his fieri vitia.
Cùm enim in tecto tegu-
læ fuerint fractæ, aut à ventis deiectæ, qua poſsit ex imbribus aqua per-
pluere, non patietur lorica teſtacea lædi laterem, ſed proiectura corona-
rum reijciet extra perpendiculum ſtillas, &
ea ratione ſeruauerit integras
lateritiorum parietum ſtructuras.
De ipſa autem teſta, ſi ſit optima ſeu
vitioſa ad ſtructuram, ſtatim nemo poteſt iudicare, quod in tempeſtati-
bus &
æſtate in tecto cum eſt collocata, tunc ſi firma eſt, probatur. Nam
quæ non fuerit ex creta bona, aut parum erit cocta, ibi ſe oſtendet eſſe vi-
tioſam gelicidijs &
pruina tacta. Ergo quæ non in tectis poterit pati la-
borem, ea non poteſt in ſtructura oneri ferendo eſſe firma.
Quare ma-
xime ex veteribus tegulis tecti ſtructi parietes firmitatem poterunt ha-
bere.
Cratitij verò velim quidem ne inuenti eſſent. Quantum enim ce-
leritate &
loci laxamento proſunt, tanto maiori & communi ſunt cala-
mitati:
quod ad incendia (vti faces) ſunt parati. Itaque ſatius eſſe vide-
tur impenſa teſtaceorum in ſumptu, quàm compendio cratitiorum eſſe
in periculo.
Etiam qui ſunt in tectorijs operibus, rimas in ijs faciunt arre-
ctariorum &
tranſuerſariorum diſpoſitione. Cùm enim linuntur, reci-
pientes humorem turgeſcunt, deinde ſicceſcendo contrahuntur, &
ita ex-
tenuati diſrumpunt tectoriorum ſoliditatem.
Sed quoniam nonnullos ce-
leritas, aut inopia, aut impendentis loci deceptio cogit, ſic erit faciendum.
Solum ſubſtruatur alte, vt ſint intacti ab rudere & pauimento: obruti
enim in his cum ſunt, vetuſtate marcidi fiunt, deinde ſubſidentes procli-
nantur, &
diſrumpunt ſpeciem tectoriorum. De parietibus & apparatio-
ne generatim materiæ eorum, quibus ſint virtutibus &
vitijs, quemad-
modum potui, expoſui.
Decontignationibus autem & copijs earum, qui-
bus comparentur rationibus, &
ad vetuſtatem non ſint infirmæ, vti natu-
ra rerum monſtrat, explicabo.
IN CAPVT VIII. ANNOTAT.
Retículatum quo nunc omnes utuntur. ] Reticulatum op{us} dici-
tur, cum cæmenta non iacentia, ſed in lat{us} ſtantia ponuntur.
Ea enim ſtructura re-
te videtur referre.
Quamuis multo meli{us}, ſi cæſis fiat lapidib{us}, ac non poti{us} ru-
dib{us} &
vulgarib{us}, aut coctilib{us} laterculis quadratis, ſed in angulum ſtanti-
b{us}.
Cuiuſmodi Romæ, & extra vrbem videntur in multis ruinis ex topho, parte
tantum quæ extaret, ſiue tectorio proxima eſſet, ſpecioſa &
quadrata, quæ autem
in interiorem ſtructuram inderetur, temerè &
vulgariter ducta aut cæſa.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index