Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
81
81 (75)
82
82 (76)
83
83 (77)
84
84 (78)
85
85 (79)
86
86 (80)
87
87 (81)
88
88 (82)
89
89 (83)
90
90 (84)
< >
page |< < (75) of 778 > >|
8175OPTICAE LIBER III. henſio illius, quod comprehenditur ſecundum hunc modum, non eſt comprehenſio in fine certi-
tudinis.
Pars autem ſecunda eſt per finem intuitionis, & per conſyderationem omnium intentio-
num, quæ ſunt in re uiſa apud comprehenſionem illius rei uiſæ, & cum cognitione præcedente:
&
erit in maiori parte in tempore ſenſibili:
& diuerſatur tempus ſecundum intentiones, quæ ſunt in
re uiſa.
Et uiſio, quæ eſt ſecũdum hunc modum, per quem uiſibilia aſſueta comprehenduntur com-
prehenſione in fine certitudinis, non eſt niſi per intuitionem omnium intentionum, quæ ſunt in re
uiſa, & per conſyderationem omnium partium rei uiſæ, & per diſtinctionem omniũ intentionum,
quæ ſunt in re uiſa apud comprehenſionem rei uiſæ, ſiue præcognouerit illam rem ſiue non.
Et iſta
certificatio, quæ eſt reſpectu ſenſus, eſt intentio certificata:
& eſt dicere finem certificationis in iſtis
locis, finem illius, quod poteſt comprehendi à ſenſu.
Et cum omnibus iſtis comprehẽſio uiſibilium
à uiſu eſt ſecundum fortitudinem uiſus:
quoniam ſenſus uiſus oculorum diuerſatur ſecundum ui-
gorem & debilitatem.
Secundum ergo iſtos modos erit comprehenſio uiſibilium à uiſu, & iſti ſunt
omnes modi uiſibiliũ.
Et hoc eſt illud, quod intendebamus declarare in iſto capitulo. Et iam com-
pleuimus diuiſionem omnium uiſibilium, & diuiſionem omnium intentionum uiſibilium, & de-
clarauimus omnes intentiones, per quas uenit uiſus ad comprehenſionem uiſibilium & intentio-
num uiſibilium, & diſtinximus omnes partes, in quas diuiduntur omnes modi uiſionum.
Et iſtæ
ſunt intentiones, quas intendebamus declarare in iſto tractatu.
ALHAZEN FILII
ALHAYZEN OPTICAE
LIBER TERTIVS.
TERTIVS tractat{us} eſt ex ſeptem capitulis. Primum capitulum eſt proœ-
mium.
Secundum de ijs, quæ debent præponi ſermoni in deceptionib{us} ui-
ſ{us}.
Tertium de caußis, quib{us} deceptio accidit uiſui. Quartum in diſtin-
guendo deceptiones uiſ{us}.
Quintum de qualitatib{us} deceptionum uiſ{us},
quæ fiunt ſolo ſenſu.
Sextum de qualitatib{us} deceptionum uiſ{us}, quæ fiunt in cognitio-
ne.
Septimum de qualitatib{us} deceptionum uiſ{us}, quæ fiunt in ratione.
PROOEMIVM LIBRI. CAP. 1.
1. Viſ{us} in perceptione uiſibilium aliquando allucinatur. 1 p 4.
DEclaratum eſt in primo tractatu & ſecundo, quomodo uiſus comprehendat uiſibilia ſecun-
dum quod ſunt, ſi comprehenſio eius fuerit rectè:
& quomodo certificet formam uiſi: & quo
modo comprehendat unamquamque intentionum particularium, ſecundum quod eſt:
&
quomodo certificet illam.
Sed non omne comprehenſibile à uiſu, comprehẽditur ab eo ſecundum
quod eſt, neq;
omne, quod uidetur ab aſpiciente comprehendi in rei ueritate, eſt rectè comprehen-
ſum.
Sed multoties decipitur uiſus in multis eorum, quæ comprehendit ex uiſibilibus, & compre-
hendit illa alio modo ab eo, quo ſunt:
& fortè percipit ſuam deceptionem etiam cum decipitur, &
fortè non, ſed reputat ſe benè comprehendere.
Cum enim uiſus comprehenderit aliquod uiſum
per ſpatium remotum:
tunc menſura eius uidebitur minor, quàm uera menſura: & quando illud
uiſum fuerit fortè propinquum uiſui:
comprehendet menſuram eius maiorem uera. Et amplius,
quando uiſus comprehenderit quadratum, aut polygonum à remoto:
comprehendet illud rotun-
dum, ſifuerit æqualium diametrorum:
aut longum, ſi fuerit inæqualium diametrorum. Et ſi com-
prehenderit ſphæram à remotiſsimo, comprehendet eam planam.
Et talia ſunt multa & multimo-
da:
& omnia quæ ſunt comprehenſa à uiſu tali modo, ſunt fallibilia. Amplius, quando uiſus inſpe-
xerit aliquam ſtellam, comprehendet eam quieſcentem, licet ſtella tunc moueatur:
& cũ inſpiciens
reuertetur ad ſcientiam:
ſciet illam ſtellam moueri apud aſpectum: & cum inſpiciens diſtinxerit il-
lud:
ſtatim comprehendet ſe decipi in hoc, quod comprehenderit de quiete ſtellæ. Et cum aliquis
inſpexerit aliquod indiuiduum ſuper faciem terræ à remotiſsimo interuallo, & illud indiuiduum
fuerit motum motu tardiſsimo, & non diu durauerit aſpectus:
tunc in tali ſtatu aſpiciens compre-
hendet ipſum quieſcens:
& ſi aſpiciens non perceperit antè motum illius indiuidui, & nõ diu dura-
uerit in eius oppoſitione:
tunc non percipiet ſe eſſe deceptum in hoc, quod comprehẽdit de quiete
illius indiuidui:
& in comprehenſione huius erit deceptus, & tamen non percipiet ſe decipi. Acci-
dit igitur uiſui deceptio in multis eorum, quæ comprehẽdit:
& fortè percipitur ab eo, & fortè non.
Et cum in duobus libris pręcedentibus ſit declaratum, quomodo uiſus comprehendat uiſibilia, ſe-
cundum quod ſunt:
In hoc autem capitulo declaratum eſt ex eis, quæ diximus, quòd multoties ac-
cidit uiſui deceptio in multis eorum, quæ comprehendit:
remanet declarãdum, quare deceptio ac-
cidat uiſui, & quando, & quomodo.
Nos autem in hoc tractatu contenti ſumus de deceptionibus
uiſus in eis, quæ comprehẽdit rectè:
& declarabimus cauſſam in hoc, & diuerſitates deceptionum,
& quomodo accidat unaquæq;
deceptio.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index