Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
61
61 (41)
62
62 (42)
63
63 (43)
64
64 (44)
65
65 (45)
66
66 (46)
67
67 (47)
68
68 (48)
69
69 (49)
70
70 (50)
< >
page |< < (62) of 530 > >|
8262M. VITRVVII POLL. latum op{us} Græci {δι}ικτυόθετομ vocant, vt tradit Plin. toties memorato cap. XXII.
Sed & illi {δι}ικτυωτὰ dicunt retis in modum ſtructa & quaſi cancellata, vt hîc
in Mauſeolo Augusti, &
in vestigijs palatij Pincij Senatoris, quod eſt nõ ita procul
à porta Pinciana, cui olim fuit nomen Collatinæ, videre licet, præterea in monu-
mento Virgilij, quod qui Neapolim petunt ſuſpicientes dextra vident ſtatim quam
cryptam egreßi ſunt, item in ſinu Baiano, in castello aquæ quod centum camerell{as}
vocant, in piſcina mirabili, ac Cumis, &
Puteolis in amphitheatro quod ſcholam
Virgily vulg{us} vocat, in caſtello aquæ quod labyrinthum dicunt, ad antrum Sybillæ
prope Auernum lacum, &
infinitis alijs locis. vulgò amygdalatum op{us} vocatur.
Inter ſéque ímbrícata. ] Id eſt vt vnum duorum cæmentorum angulis,
atque adeò cæmentis ipſis inuehatur, ſedeat\’ imbricum tegularum modo.
Sunt au-
tem imbrices tegulæ aduolutæ, &
canalis in modum ductæ, & veluti ſemitubuli,
id eſt quæ crurum tuendorum arma (tibialia vocat Paul{us} iuriſconſul.
Pandect. li-
bro XLVIII.
de re militari) imitantur Docte Plini{us} vngues ſimiæ ſcripſit eſſe
imbricatos lib.
XI. cap. XLV. & lib. XV. cap. XLV. Cypriam laurum folio eſſe
per margines imbricato Ab imbrice, quem ex Plauto &
Virgilio probat Serui{us}
fœminino &
maſculino genere proferri, sidoni{us} dixit tegulis imbricari pro tegi,
Epistolarum libro ſecundo.
Medío cauo ſeruato ſecundum orthoſtatas. ] Orthostatæ ſunt ar-
rectaria quacunque ſint materia.
Ligneorum quamuis procumbentium mentio eſt
lib.
X. cap. XIX. Lapideorũ autem ratio intelligi poteſt hîc ex Tyburtini lapidis ſpox-
dis pontium Hadriani, Fabritij, &
Cæstij, id eſt S. Angeli, S. Bartholomæi, & qua-
tuor capitum, quanquam pl{us} ſemidirutis &
in ſepulcro Plauciorum via Tybur-
tina, ad pontem Lucanum.
Inciduntur in his canales, in quos veluti in fœmin{as}
aliud quidpiam ceu maſculum ineat committatur\’.
Cuiuſmodi ſunt, qu{as} regnan-
tes nostri morteſi{as}, quaſi mordeſi{as}, à mordendo vocant, commiſſuræ ſcilicet gen{us},
cum perpetuo canali induntur, inſeruntur’ue tabulæ, aut quippiam ſimile.
Hoc au-
tem loco interpretamur pro erectis corijs, ſecundum quæ excitandi ſunt bipedales
parietes.
Reuinciuntur verò inter ſe eiuſdem plani corij lapides anſis ferreis, aut
æreis poti{us}, quanquam &
ligneis ſecuriclis (nostri hyrundinũ caud{as} vocant) cera
&
amurca perfuſis in alligationib{us} vſos, ipſa opera docent. Inferiores autem lapi-
des cum ſuperiorib{us} configuntur clauis, &
connectuntur.
Quòd cubilia & coagmenta eorum. ] Cubilia ſunt hoc loco ſedes la-
pidum aut laterum.
Seu de lapide duro ordínaríam. ] Ordinaria ſtructura media eſt inter
eam, quæ fit è quadrato lapide, &
quæ ex informi cæmento temere congesto, vbi
lapides &
ſi ad normam non reſpondent, à ſe inuicem non abhorrent, & ordine
coagmentantur.
Ex hís unum íſodomum, alterum pſeudífodomum. ] Ali{as} le-
gitur iſœcodomon, &
pſeudiſœ codomon. Tricæli{us}, qui lexicon Ferrariæ imprimen-
dum curauit anno M. DX.
legebat iſogonion & pſeudiſogonion, quamuis φ{ευ}{δι}ισο-
γώνιομ legatur.
Non poſſum dicere cur probem, nullo adiuuante, quem viderim co-
dice.
Plini{us} lib. XXXVI. cap. XXII. ita expreßit Græcorum ſtructuram. Græ-
ci, inquit, è lapide duro, aut ſilice aquato conſtruunt veluti lateritios parietes.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index