Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Table of Notes

< >
< >
page |< < (76) of 213 > >|
8276SIM. PORTII COMMENTAR. eas contingere, vel quia temperamenta colorum ſu-
muntur diſsimiliter &
inæqualiter cum lumine &
vmbris.
atq. hæc prima eſt cauſa. Dixit autem ἀνίσωσ,
quod nos diximus impariter, vt ſcilicet vmbra &
lu-
mem inter ſe comparantur.
& ἀνωμάλωσ, id eſt inæqua
liter, vt vmbra &
lumen inæqualiter participantur à
colore aut aliter, impariter, quoad temperamentum:
& inæqualiter, quoad participationem. quod perinde
valet.
NAM VMBRAE ET LVMEN. planius in-
dicat, lumẽ &
vmbram temperata inter ſe ſecundum
magis &
minus, diuerſas parere colorum apparẽtias.
&
quod infert per ſe, reſpondet illi quod dictum eſt
impariter:
& illud, cum coloribus mixta, refertur ad
inæqualiter, vt ſcilicet ſit plus vmbrarum, quàm lu-
minis, vel è contra.
Sed non immeritò quis in dubium
vertet, quomodo vmbrę miſcentur cum lumine?
Cui
reſpondendum eſt, id ſatis patere in picturis, quę hoc
ſitu, recipiunt lumen &
vmbram inæqualiter, nempe
plus luminis quàm vmbræ:
& alio, prioríque contra-
rio, plus accipiunt vmbræ quàm luminis, vt experien
tia liquidò comprobat, Cæterùm quid ſibi vult, cùm
ait per ſe?
Certum eſt non poſſe adaptari colorib. vm
broſis &
lucidis, cùm loquatur de vmbra & lumine,
Equidem puto tunc per ſe miſceri, cùm lumen fit
opacum, cúmque vmbroſum redditur lucidum.
lu-
men enim opacum, aliam præbet imaginem;
& vm-
bra lucẽs, aliam.
vel aliter, per ſe horum vnumquod
que, &
lumen, & vmbra oſtendit colorum diuerſita-
tem.
qui ſenſus melius mihi ſatisfacit. AVT EO
QVO'D QVI TEMPERANTVR
.
Adfert ſecun-
dam cauſam, copiam colorum viſibiliũ, qui poſſunt
inter ſe miſceri, &
innumeras variáſq. colorum ima-
gines inducere.
& potentiam ac virtutem, quòd

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index