Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota
page |< < (63) of 569 > >|
8363LIBER I. L, ad, RT, vel vt, GΠ, ad, RZ, ſunt enim & ipſæ, GL, RT,
ſimiliter ad eandem partem ſectę in punctis, Π, Z, nam ſimiliter ſe-
cantur ac, FC, PO, in punctis, Λ, Γ, ergo etiam reliqua, I Π, ad,
QZ, erit vt tota, GΠ, ad totam, RZ, ideſt vt, FC, ad, PO.
Eo-
dem modo oſtendemus, ΠH, ad, ZS, eſſe vt, FC, ad, PO, er-
go, IΠ, ad, QZ, erit vt, ΠH, ad, ZS, &
permutando, IΠ, ad,
ΠH, erit vt, QZ, ad, ZS, ſunt ergo latera homologa, IH, QS,
ſimiliter ad eandem partem ſecta à præfatis planis, quod eodem mo-
do de quibuſcumq;
homologis lateribus, quæ contingat dictis planis
ſecari, pariter oſtendemus, hoc verò demonſtrare propoſitum fuit.
COROLLARIVM.
_E_X boc autem Lemmate inſuper habetur nedum latera bomologa ſi-
milium ſolidorum, ſed etiam, ſi illa producantur vſq;
ad oppoſita
tangentia plana, eorum reſidua, vel ipſa tota, eſſe vt eorum dictas al-
titudines.
THEOREMA XXVI. PROPOS. XXIX.
SI in duobus ſimilibus ſolidis iuxta defin. 9. vndec. Elem.
accipiantur, ac in eorumdem ambitu, duæ quæcumq;
ſimiles figurę planę tanquam baſes, quibus parallela ducan-
tur quæcumq;
plana eadem ſecantia, necnon corum altitu-
dines, reſpectu dictarum baſium aſſumptas, ſimiliter ad ean-
dem partem diuidentia.
Productæ ijſdem in ſolidis figuræ
ſimiles erunt iuxta definitionem 10.
huius, & omnium ho-
mologæ duabus quibuſdam regulis æquidiſtabunt.
Sint ſimilia ſolida iuxta defin. 9. vndec. Elem. ipſa, AEFSOGo,
Tl &
p f8s, in eorum autem ambitu capiantur ſimiles quæcumque
figurę planę, OGFS, f8 &
p, quibus parallela ducantur duo quę-
cumque plana eadem ſecantia, necnon &
altitudines reſpectu dicta-
rum baſium aſſumptas ſimiliter ad eandem partem diuidentia, ac in
ipſis ſolidis figuras, LHMP, YVZd, producentia.
Dico has eſſe
ſimiles figuras planas icxta defin.
10. huius, omniumque ſic produ-
ctarum in dictis ſolidis homologas duabus quibuſdam regulis, vtex.
gr. ipſis, OS, fp, æquidiſtare. Igitur figurarum ambientium dicta
ſolida duæ aliæ ſimiles quæcumq;
capiantur cum baſibus concurren-
tes, vt ex.
gr. oOS, sfp, ſimilia triangula, ducantur autem pręfa-
tis baſibus oppoſita tangentia plana, AC, TR, ſecantia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index