Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis
page |< < (63) of 530 > >|
8363DE ARCHITEC. LIB. II. ita fecerint, iſodomon vocant gen{us} ſtructuræ. At cum inæquali craßitudine ſtru-
cta ſunt, pſeudiſodomon.
Tertium eſt emplecton, tantummodo frontib{us} politis, reli-
qua fortuitò collocata.
Quod autem & ad rem attinet, ſcribit eodem loco, altern{as}
coagmentationes fieri debere, vt commiſſur{as} antecedentiũ medijlapides obtineant,
in medio quo pariete, ſi res patiatur, ſin min{us}, vti à laterib{us} medijs parietib{us}
farctis, fractis cæmentis.
Cum omnía coría æqua craſsítudíne fuerínt ſtructa. ] Coria v@-
cat ordines, &
curſ{us}.
Sed conſeruat ea ín ſuo humore. ] Vni{us} literæ adiectione ſcribo, eam,
quòd referri debeat ad materiam.
Tres ſuſcitantur ín ea ſtructura cruſtæ. ] Aduerte crustam etiam
de farctura dici:
vt ſint cruſtarum aliæ extimæ, aliæ intimæ ſiue inteſtinæ, aliæ me-
diæ.
Et extimam quidem crustam appellauerim exterioris frontis corium & dire-
cturam, quam velim coæquabili &
minime diſpari ſaxo ſtructam. Intimam dico,
quæ ei è regione poſita eſt.
Media eſt, quæ inter vtranque veluti farctura collocata
eſt, ſiue congestitio &
tumultuario opere fuerit facta, ſiue ordinario, aut quadrato
ſaxo, vt frons exterior, ſtructa.
Sed è ſuis frontatís perpetuum. ] Frontatum lapidem, qui pertendit ad
vtranque frontem parietis, Græci modo diatonon, quaſi extentum dic{as}, modo diato-
ron, id eſt penetrantem vocant.
Sunt enim aliqui vna tantum parte frontati, de qui-
b{us} hic agitur, vti de vtraque parte frontatis paulò pòſt.
Quos in muris repræſen-
tant taleæ, quemadmodum ex cap.
V. lib. I. liquet. Maior enim eſt craßitudo publi-
corum vrbis murorum, quàm priuatorum parietum.
In uenuſtatenon ruinoſæ. ] Scribendum, in venustatem, vt ſuprà ipſo
capite, ſed in vetustatem parietes efficiunt ruinoſos.
Hoc etiam animaduertendum
eſt, tres negationes vim duarum habere.
De lateritijs uerò, dummodo ad perpẽdiculum ſint ſtantes. ]
Totos viginti ſequentes verſiculos mutuat{us} eſt Plin.
lib. XXXV. cap. XIIII.
In Italia Aretio uetuſtum egregíè factum murum. ] Plini{us}
Meuaniam addit, quæ vmbriæ, id eſt ducat{us} Spoletani, oppidum eſt, in via olim
Flaminia ad radices ei{us} collis in quo Falcum ſitũ, eſt ex aduerſo Triuij, quã Virgi-
li{us} Mutuſcam, Martialis Trebulam appellat, Serui{us} Trebiam dictam autor eſt.
Aretium autem vetustißima Ethrurum vrbs nomen retinuit.
Item Halícarnaſsí potentíſsímíregís Mauſolí domus. ] Præter
locum ſuperi{us} citatum, hoc Plini{us} ſcribit lib.
XXXVI. cap. VI.
Cum eſſet enim natus Mylaſis. ] Mylaſa oppidum Cariæ Plinio lib. V.
cap. XXIX.
Itaque ín ímo, ſecundum portum forum eſt conſtítutum. ]
Id ex arte factum eſt Ita enim præcepit lib.
I. cap. vltimo. Et ſi erunt mœnia ſecun-
dum mare, area, vbi forum conſtituatur, eligenda proximè portum, ſin autem me-
diterranea, in oppido medio.
In qua media Mauſoleum. ] De Mauſoleo ſepulcro ab Artemiſia vxore
Mauſolo Cariæ regulo facto, at de artificib{us}, ſcribit Plini{us} lib.
XXXVI. cap. V.
Meminit & Strabo lib. XIIII. & Pauſani{as} in Arcadicis, vt omittam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index