Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
81 29
82 30
83 31
84 32
85 33
86 34
87 35
88 36
89 37
90 38
91 39
92 40
93 41
94 42
95 43
96 44
97 45
98 46
99 47
100 48
101 49
102 50
103 51
104 52
105 53
106 54
107 55
108 56
109 57
110 58
< >
page |< < (31) of 389 > >|
8331PARS PRIMA. hoc, ut ſecundum argumentum pro continuitatis lege ſuperius
allatum vim habeat ſuam, nec ab una velocitate ad alteram
abiri poſſit ſine tranſitu per intermedias.
67. Patet autem, hinc illud evinci, nec interire momento
11Non poſſe mo-
mento tempo-
ris tranſiri ab
una velocitate
ad aliam, de-
monſtratur, &
vindicatur.
temporis poſſe, nec oriri velocitatem totam corporis, vel pun-
cti non ſimul intereuntis, vel orientis, nec huc transferri poſ-
ſe, quod de creatione, &
morte diximus; cum nimirum ipſa
velocitas nulla corporis, vel puncti exiſtentis, ſit non purum
nihil, ut monui, ſed realis quidam ſtatus, qui ſimul cum alio
reali ſtatu determinatæ illius intereuntis, vel orientis velocita-
tis deberet conjungi;
unde etiam fit, ut nullum effugium ha-
beri poſſit contra ſuperiora argumenta, dicendo, quando a 12
gradibus velocitatis tranſitur ad 9, durare utique priores 9, &

interire reliquos tres, in quo nullum abſurdum ſit, cum nec
in illorum duratione habeatur ſaltus, nec in ſaltu per interi-
tum habeatur abſurdi quidpiam, ejus exemplo, quod ſuperius
dictum fuit, ubi oſtenſum eſt, non conjungi non eſſe ſimul, &

eſſe.
Nam in primis 12 gradus velocitatis non ſunt quid com-
poſitum e duodecim rebus inter ſe diſtinctis, atque disjunctis,
quarum 9 manere poſſint, 3 interire, ſed ſunt unica determi-
natio ad exiſtendum in punctis ſpatii diſtantibus certo inter-
vallo, ut palmorum 12, elapſis datis quibuſdam temporibus
æqualibus quibuſvis.
Sic etiam in ordinatis GD, HE, quæ
exprimunt velocitates in fig.
6, revera, in mea potiſſimum
Theoria, ordinata GD non eſt quædam pars ordinatæ HE
communis ipſi uſque ad D, ſed ſunt duæ ordinatæ quarum
prima conſiſtit in relatione diſtantiæ, puncti curvæ D a pun-
cto axis G, ſecunda in relatione puncti curvæ E a puncto axis
H, quod eſt ibi idem, ac punctum G.
Relationem diſtantiæ
punctorum D, &
G conſtituunt duo reales modi exiſtendi ip-
ſorum, relationem diſtantiæ punctorum D, &
E duo reales
modi exiſtendi ipſorum, &
relationem diſtantiæ punctorum H,
&
E duo reales modi exiſtendi ipſorum. Hæc ultima relatio
conſtat duobus modis realibus tantummodo pertinentibus ad
puncta E, &
H, vel G, & ſumma priorum conſtat modis
realibus omnium trium, E, D, G.
Sed nos indefinite conci-
pimus poſſibilitatem omnium modorum realium intermediorum,
ut infra dicemus, in qua præciſiva, &
indefinita idea ſtat mi-
hi idea ſpatii continui;
& intermedii modi poſſibiles inter G,
&
D ſunt pars intermediorum inter E, & H. Præterea omiſ-
ſis etiam hiſce omnibus ipſe ille ſaltus a velocitate finita ad
nullam, vel a nulla ad finitam, haberi non poteſt.
68. Atque hinc ego quidem potuiſſem etiam adhibere duos
22Cur adhibita
colliſio pergen-
tium in eandem
plagam pro The-
oria deducenda.
globos æquales, qui ſibi invicem occurrant cum velocitatibus
æqualibus, quæ nimirum in ipſo contactu deberent momento
temporis interire;
ſed ut haſce ipſas conſiderationes evitarem
de tranſitu a ſtatu reali ad ſtatum itidem realem, ubi a velo-
citate aliqua tranſitur ad velocitatem nullam;
adhibui

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index