Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
< >
page |< < (70) of 795 > >|
8470DISSERTATIO ſpiritu vini plena adhibita fuit, hujus accenſi alta & latiſſima flam-
ma omne ſpatium inter Verſorium Magnetemque implevit, arſit
flamma, quam diu ſpiritus idoneum pabulum ſuppeditabat, quod
majori copia ſubminiſtrabatur, ut diu obſervatio protraheretur, &

accuratius adnotari poſſet, an Verſorium a, b, eandem reſpiceret ſem-
per plagam, an aliam:
nulla aberratio â lineâ a, b, facta fuit roto
obſervationis tempore, extinctâque flammâ penitus immotum man-
ſit Verſorium:
eundem tentaminis eventum a ſe obſervatum, me-
morant quoque Florentini in Ezperien.
fattes in Acad. del Cimen-
to.
Wolfius in phyſ. Tom. 3. & Polinierius in Exper. Phyſ. pag.
295. Quoniam flamma accenſi ſpiritus perquam tenuis & rara eſt,
nec multum calet;
vehementiorem, & denſiorem flammam exci-
tandam eſſe ratus ſum, ut validius argumentum ex Experimento
peti poſſet:
Accenſa fuit Lampas ingens Encauſtica O. Tab. 2. fig.
6.
cujus flamma, nutrita raparum oleo, valde calens, & conden-
ſata vi impetuoſi venti ex folle magno expreſſi, vitrum &
metal-
lum quodcunque intra momentum temporis liquefacit;
hæc ita di-
rigebatur, ut lineam rectam a Verſorio A B continuatam uſque ad
Magnetem C ad angulum rectum ſecaret:
Verſorium A B a Meri-
diano ſuo per attractionem Magnetis C deflexum erat, inter lam-
padem O &
Verſorium A B vitrea tenebatur lamella, ne a motu
venti per flammam tranſeuntis Verſorium moveretur:
quamdiu lam-
pas arſit, non mutata fuit Verſorii directio, ſed in abſolutâ per-
manſit quiete.
Finge nunc iterum Effluvia Magnetica, vel aliud fluidum ex Ma-
gnete C ad Verſorium A B deferri, id a Meridiano ſuo detorquere,
&
cum ejus viribus directricibus æquilibrari, an hæc, quæ fingis
fluida, abſque ullo virium decremento, abſque ulla directionis mu-
tatione tranſibunt per flammam denſiſſimam, calentiſſimam, cujus
partes admodum ſolidæ infinitâ rapiditate moventur?
Si autem vires fluidi per flammam tranſeuntis decreſcant, Ver-
ſorium illico antiquum appetet Meridianum, directum viribus a
parte antica in ipſum agentibus:
ſed immotum ſtetit, quamdiu con-
tinuatum fuit Experimentum.
Motorem in Rerum univerſo Igne majorem nemo mortalium ha-
ctenus novit, ſua quippe tenuitate, duritie, celeritate omnia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index