Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
71
71 (59)
72
72 (60)
73
73 (61)
74
74 (62)
75
75 (63)
76
76 (64)
77
77 (65)
78
78 (66)
79
79 (67)
80
80 (68)
< >
page |< < (72) of 672 > >|
8472Diſſertatio Tertia. niculos deriuatam ad fontes aquam neget; alioquin iam tot ſæ-
cula influentibus in mare immenſis aquarum copijs, intelligi non
poteſt, quare non redundaret.
Sienim quis curioſiùs ad calculos
reuocare conetur, quantam aquarum vim in mare inſèrant ſingu-
la flumina anno vno, tum diſpiciat, quantam iam per ſexaginta
&
eo amplius ſæcula inuexerint, atque demum omnium fluuio-
rum aquas in mare iam dilapſas in ſummam vnam congerat, nul-
lus dubito, quin immenſum quoddam aquarum additamentum
inuenturus ſit, quod antiquorum litorum ſines tranſiliret.
Cum
verò nullum factum ſit maris incrementum, neque aliunde euo-
cari queat ex terræ viſceribus (quæ iam exhauſta eſſent) tanta
aquarum copia in fontes, manifeſtum videtur aquam ex mari
deduci.
At mare, in quod aqua defluens deſcendit, inferius eſt
fontibus:
per quas ergo fiſtulas aquam in ſummos montes iterum
propellit, &
quidem æquoris ſuperſicie excelſiores? Quamuis
enim profundas voragines &
immenſos gurgites, quibus aqua
abſorbeatur, fingat quis, aut narret, ille tamen nodus ſemper
diſſoluendus ſupereſt, qua ratione aqua in ſuperiorem;
locum
propellatur;
nam aliud eſſe aquæ ingenium ſe æquè librantis, ex
quotidiano ſiphonum experimento didicimus.
An ſicut cruſtu-
lum vino Cretico immiſſum illud exugit, eòque imbuitur liquo-
re etiam pars illa, quæ vini in cyatho ſuperſiciem excedit, ita
pariter opinari liceat terram ad ſe ſurſum rapere aquas inferiùs
poſitas?
Verum ſi cupedinarius quiſpiam cruſtulo palmarem, aut
pedalem, aut etiam cubitalem longitudinem tribuat, poterit ne
ſperare liquorem, cui altera cruſtuli extremitas mergitur, vſ-
que ad alteram extremitatem aſcenſurum, atque inde guttatim
in idem vas extillaturum?
Minimè gentium. Multo minùs aquam
in terræ cauernis libratam ſecundùm eandem maris ſuperſiciem,
poterit ipſa tellus exugendo attollere vſque ad montium verti-
cem, ad aliquot ſcilicet milliarium altitudinem.
Quid igitur
ſupereſt, quàm vt infuſa per telluris venas aqua, ex ſubiecti in
centro ignis calore attenuata in vaporem, ſibi per rimas, quas
inuenit, exitum quærat in ſuperiora, donec demum vi frigoris,
&
vrgentibus poſterioribus halitibus iterum vapor conſtipetur,
&
concreſcat in aquam, quæ montis procliuitati obſecundans
tandem inſluat in mare?
Hinc quia in cuniculis deprimitur aquæ
ſuperſicies, dum pars in vaporem extenuatur, ideòque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index