Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
81
81
82
82 (367)
83
83 (368)
84
84 (369)
85
85 (370)
86
86 (371)
87
87 (372)
88
88 (373)
89
89 (374)
90
90 (375)
< >
page |< < (369) of 568 > >|
84369DE CIRCULI MAGNIT. INVENTA. tem dodecagoni inſcripti facile invenitur, quia radius pe-
ripheriæ ſextantem ſubtendit.
Eſtque hæc ratio accuratior
quam ſi triplâ ſeſquiſeptimâ utamur.
Nam ſecundum eam
excedetur {1/2} peripheriæ longitudo amplius quam {1/100} diame-
tri.
Aliter.
Eſto datus circulus cujus B C diameter. Dividatur ſemi-
11TAB. XXXIX.
Fig. 2.
circumferentia B C bifariam in D.
reliqua vero trifariam
in E &
F. Et jungantur D E, D F, quæ ſecent diametrum
in G &
H. Erit trianguli G D H latus alterum una cum
baſi G H quadrante B D exiguo majus, neque enim exce-
det {1/5000} diametri B C.
Sciendum eſt enim fieri D G vel D H
duobus inſcripti dodecagoni lateribus æquales.
G H autem
lateri dodecagoni circumſcripti.
Unde quidem junctas D G
&
G H majores eſſe conſtat quadrante B D. Nam quia per
8.
huj. octo latera dodecagoni circulo inſcripti cum quatuor
lateribus circumſcripti majora ſunt peripheriâ totâ, ideo ſum-
ptâ omnium quartâ parte erunt quoque duo latera inſcripti
cum latere uno circumſcripti majora peripheriæ quadrante.
Porro quoniam latus inſcripti dodecagoni minus eſt quam
partium 51764 qualium B C 200000:
erunt latera duo, hoc
eſt, G D, minor quam 103528.
Circumſcripti autem dode-
cagoni latus minus eſt partibus 53590, ipſa nimirum G H.

Itaque junctæ una D G, G H efficiunt minus quam 157118.

At quadrantem B D conſtat ex præcedentibus majorem
eſſe quam 157079.
Ergo differentia minor eſt quam partium
39, cum 40 demum efficiant {1/3000} diametri B C.
Aliter.
Tribus ſemidiametris addatur {1/10} lateris inſcripti quadrati;
compoſita ſemicircumferentiæ æquabitur tam propè, ut
non {1/18000} diametri brevior ſit.
Latus quadrati eſt majus quam
partium 141421 qualium radius 100000, unde quod dictum eſt
facile demonſtratur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index