Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Page concordance

< >
Scan Original
61 43
62 44
63 45
64 46
65 47
66 48
67 49
68 50
69 51
70 52
71 53
72 54
73 55
74 56
75 57
76 58
77 59
78 60
79 61
80 62
81 63
82 64
83 65
84 66
85 67
86 68
87 69
88 70
89 71
90 72
< >
page |< < (67) of 430 > >|
8567IN LIB. III. his quæ marmorea longe pulcherrima vidimus in æde.
D. Agnetis, ſecundo fere ab Vrbe lapide, in ſuburbano
viæ Nomentanæ ſiniſtra, cæterum, portenta illa verbo-
rum quæ in aliquot exemplaribus ſunt, Baricæ, Paricæ,
Phalæ, humiles, vrniles, latæ, his ſeptis arcemus.
POMPEIANI ITEM CAPITOLII.
De Pompeiano Capitolio non ſuccurrit quicquam apud
alium auctorem legiſſe.
Erit fortaſſe qui ita diſtinguat,
Herculis Pompeiani, item Capitolii.
Sed cum nec memi-
nerim legere extructam Herculi ædem à Pompeio, nihil
statuo, at in eis pono de quibus non liquet.
Iouis certè
Põpeiani meminit Sextus Ruffus in nonaregione vrbis.

PRÆTER CREPIDINES ET PRO-
IECTVRAS SPIRARVM.
Sunt margi-
nes baſium, idest Plinthorum, at adeo partium omnium
quæſcapum columnæ ſuperant, proiecturæ.
Sed hoc loco
angulares tantum proiecturæ intelligendæ, cæteræ enim,
in intercolumniis annumerãtur.
SED IN ASIA
THEOCTASTYLON LIBERI PA-
TRIS.
Theoctaſtylon hic quid ſibi velit, non video.
Legendum autem, Teo octaſtylon, ſeparatis dictionibus.

Nam Teos Inſula est cum Oppido.
auct. Plinio lib. 5.
cap.
31. vt infra cap. i lib. 4. Eodem errore in Proœmio
lib.
7. ſcriptum eſt, Teomonopteron, pro Teo monopte-
ron.
Octastylos autem nominatur à columnarum nume-
ro, cuius quidem medianum intercolumnium, ſicut Te-
traſtyli et Hexaſtyli, vult Vitruuius tribus quartis craſ-
ſitudinis columnarum aliis eſſe maius.
In qua re erraſſe
videtur octastyli pronai Panthei, ideſt porticus.
M.
Agrippæ præstantiſſimus alioqui architectus, aut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index