Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
61
61 (49)
62
62 (50)
63
63 (51)
64
64 (52)
65
65 (53)
66
66 (54)
67
67 (55)
68
68 (56)
69
69 (57)
70
70 (58)
< >
page |< < (73) of 672 > >|
8573De ignis loco. dem aquæ ex mari in eos illabitur, quantum indè aſcendit, ma-
nifeſtum eſt, quare non redundet mare nouâ aquarum ex flumi-
nibus ſuperueniente copia;
& cur perennes ſint fluuij, ſemper
enim præſto eſt in terreę viſceribus humor, cui ſubiectus ignis per-
petuo calore ſubdit alas ad aſcendendum.
Quia autem vapor in
aſcenſu aut ſpiritibus, aut ſalium particulis, aut ſulphurum,
commiſcetur, prout per varias foſſilium venas tranſit, idcir-
co variæ ſunt aquarum ſcaturientium proprietates, &
aliæ
ſalutares, aliæ noxiæ, aliæ alijs qualitatibus præditæ deprehen-
duntur.
Dand. Hæc quidem ſatis commodè dicta videntur, nec ſuâ
carent probabilitate:
attamen ſi igneus ille nucleus telluri inclu-
ſus huic putamini pro portione reſpondeat, vt calorem vſque-
quaque diffundere valeat, non exiguis terminis circumſcribatur,
oportet, ſed magnum &
amplum ſpatium replere dicendus eſt.
Cum autem neſciat ignis carcerem & anguſtias, quibus conclu-
datur, pati (quanto enim terrore diſijci impoſitas moles vide-
mus, ſi ſubiectum nitrati pulueris doliolum ignem concipiat?)

nonne ex tanto igne perpetuæ nobis impenderent ruinæ, &
tellus
in fruſta diſſiliret?
Præterquam quod omnis ignis paſtu indiget,
nec permanere poteſt, niſi alatur:
aut igitur dudum extinctus
eſſet ignis ille interior, ſi materia non ſuppetit, quam abſumat,
aut ſi maiora ſemper ſuſcipit incrementa, demum depaſcenda eſ-
ſet tellus, &
in fauillam redigenda. Quoniam verò fatemur æter-
num fore impiorum in igne fupplicium, quorum corpora ſemper
torquebit, nunquam deuorabit, eximiumque feruorem ibi cum
tetris tenebris atque atrâ caligine fœderatum agnoſcimus ex Diui-
nis literis (id quod &
Sybilla quædam à Lactantio lib. 7. Diu. inſtit.
cap.
2 3. memorata prædixit loquens de extremo Iudicio Κ αὶ τότε
δυσσεβέας μὲν ἐπὶ ξόρον ἐν πυρὶ πέμψ{ει}, *Tunc demum impios*
*quidem in caliginem in igne mittet)* illud rationi conſentaneum
videri poteſt, quod dicamus igni illi inferno nihil eſſe commercij
cum Naturæ operibus, neque inter elementa hunc orbem conſti-
tuentia eſſe recenſendum.
Maur. Plura vno ſpiritu opponis: patere igitur non per partes
dilui, quandoquidem Sol proximè in Occaſum vergens monet in-
ueniendum eſſe hodiernæ diſſertationis iuſto longioris exitum.
Et
quia Lactantij mentionem faciens animum reuocaſti ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index