Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
page |< < (59) of 376 > >|
8559LIBER III. CAPUT I. ſcientiam ſummam, eis ultro opera traderentur. Quoniam autem ea
non ſunt illuſtria neque apparentia in aſpectu, ut putamus oportuiſſe,
et animadverto potius indoctos quam doctos gratia ſuperare, non eſſe
certandum judicans cum indoctis ambitione, potius his praeceptis editis
oſtendam noſtrae ſcientiae virtutem.
Itaque, Imperator, in primo volu-
mine tibi de arte et quas habeat ea virtutes quibuſque diſciplinis o-
porteat eſſe auctum architectum expoſui;
et ſubjeci cauſas, quid ita ea-
rum oporteat eum eſſe peritum;
rationeſque ſummae architecturae par-
titione diſtribui, ſinitionibuſque terminavi.
Deinde quod erat primum
et neceſſarium, de moenibus quemadmodum eligantur loci ſalubres ratio-
cinationibus explicui;
ventique qui ſint et e quibus regionibus ſinguli
ſpirent, deformationibus grammicis oſtendi;
platearumque et vicorum uti
emendatae ſiant diſtributiones in moenibus docui;
et ita finitionem pri-
mo volumine conſtitui.
Item in ſecundo de materia quas habeat in
operibus utilitates, et quibus virtutibus e natura rerum eſt comparata
peregi.
Nunc in tertio de deorum immortalium aedibus ſacris dicam,
et uti oporteat perſcriptas eſſe exponam.
CAPUT I.
De ſacrarum aedium compoſitione et ſymmetriis.
Aedium compoſitio conſtat ex ſymmetria, cujus rationem diligentiſſime
architecti tenere debent.
Ea autem paritur a proportione, quae graece
ἀναλογία dicitur.
Proportio eſt ratae partis membrorum in omni opere
totiusque commodulatio, ex qua ratio efficitur ſymmetriarum.
Nam- que non poteſt aedes ulla ſine ſymmetria atque proportione rationem
habere compoſitionis, niſi uti ad hominis bene figurati membrorum ha-
buerit exactam rationem.
Corpus enim hominis ita natura compoſuit,
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index