Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (60) of 376 > >|
8660M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA uti os capitis a mento ad frontem ſummam et radices imas capilli eſſet
decimae partis.
Item manus palma ab articulo ad extremum medium
digitum tantundem.
Caput a mento ad ſummum verticem octavae; tan-
tundem ab cervicibus imis.
Ab ſummo pectore ad imas radices capillo-
rum ſextae;
ad ſummum verticem, quartae. Ipſius autem oris altitudi-
nis tertia pars eſt ab imo mento ad imas nares;
naſus ab imis naribus
ad finem medium ſuperciliorum tantundem;
ab ea ſine ad imas radices
capilli, ubi frons efficitur, item tertiae partis.
Pes vero altitudinis
corporis ſextae.
Cubitus quartae. Pectus item quartae. Reliqua quo-
que membra ſuos habent commenſus proportionis, quibus etiam antiqui
pictores et ſtatuarii nobiles uſi magnas et inſinitas laudes ſunt aſſecuti.
Similiter vero ſacrarum aedium membra ad univerſam totius magnitudi-
nis ſummam ex partibus ſingulis convenientiſſimum debent habere com-
menſuum reſponſum.
Item corporis centrum medium naturaliter eſt um-
bilicus.
Namque ſi homo collocatus fuerit ſupinus, manibus et pedibus
panſis, circinique collocatum centrum in umbilico ejus, circumagendo ro-
tundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur.
Non
minus quemadmodum ſchema rotundationis in corpore efficitur, item
quadrata deſignatio in eo invenitur.
Nam ſi a pedibus imis ad ſummum
caput menſum erit, eaque menſura relata fuerit ad manus panſas, inve-
nietur eadem latitudo, uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad nor-
mam ſunt quadratae.
Ergo ſi ita natura compoſuit corpus hominis, uti
proportionibus membra ad ſummam ſigurationem ejus reſpondeant, cum
cauſa conſtituiſſe videntur antiqui, ut etiam in operum perſectionibus ſin-
gulorum membrorum ad univerſam figurae ſpeciem habeant commenſus
exactionem.
Igitur cum in omnibus operibus ordines traderent, id ma-
xime in aedibus deorum, in quibus operum laudes et culpae aeternae
ſolent permanere.
Nec minus menſurarum rationes quae in omnibus
operibus videntur neceſſariae eſſe, ex corporis membris collegerunt,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index