Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
81
81 (75)
82
82 (76)
83
83 (77)
84
84 (78)
85
85 (79)
86
86 (80)
87
87 (81)
88
88 (82)
89
89 (83)
90
90 (84)
< >
page |< < (80) of 778 > >|
8680ALHAZEN uiſuum in duobus punctis, quæ ſunt in duobus axibus, peruenient ſemper ad illud idem punctum
concauitatis nerui cõmunis, quod eſt in cõmuni axe.
Nam duo puncta, per quæ tranſeunt duo axes
duorũ uiſuum nõ mutantur:
quoniã poſitio duorũ axium apud duos uiſus ſemper eſt eadẽ poſitio,
non tranſmutabilis.
Ergo punctũ concauitatis cõmunis nerui, ad quod perueniunt duæ formę, quę
infiguntur in duobus punctis, quę ſunt in duobus axibus ſuperficierũ duorum uiſuũ, ſemper eſt idẽ
punctũ:
& eſt punctũ, quod eſt in cõmuni axe, in quo cõcurrunt duæ lineę exeuntes à duobus cen-
tris foraminũ duorum oſsium extenſorũ in duobus medijs concauitatũ duorum neruorũ.
Iſtud igi
tur punctum, quod eſt in concauitate communis nerui, quod eſt in cõmuni axe, uocetur centrum.
10. Concurſiis axium opticorum in axe communifacit uiſionem certißimam: extrà, tantò
certiorem, quantò axi propinquior fuerit. 44 p 3.
HOc igitur declarato, declaratũ eſt, quòd forma cuiuslibet comprehenſi, quod cõprehenditur
ambobus uiſibus, in cuius ſuperficiei puncto concurrunt axes duorũ uiſuũ, infigitur in duo-
bus locis ſuperficierũ duorum uiſuum, quæ ſunt duo media ſuperficierũ duorum uiſuũ:
dein
de iſtæ duæ formæ perueniunt à duobus uiſibus ad concauitatem cõmunis neruiad eundem locũ,
& ſuperponuntur ſibi, & efficitur una forma.
Et duæ formæ puncti, in quo concurrunt duo axes ex
uiſo, infigentur in duobus punctis, quæ ſunt in duobus axibus ſuperficierũ duorum uiſuũ, & ibunt
ab iſtis duobus punctis ad punctũ centri concauitatis cõmunis nerui, & indifferenter, ſiue punctũ,
in quo concurrunt duo axes, fuerit in axe cõmuni, ſiue extrà.
Sed tamẽ cum uiſum fuerit in axe com
muni, & duo axes cõcurrerint in puncto ipſius, quod eſt in axe cõmuni, tunc duæ formæ iſtius pun
cti erunt magis cõſimiles.
Remotiones enim iſtius puncti à duobus punctis, in quibus figuntur duę
formę iſtius puncti ſuperficierũ duorum uiſuũ (& ſunt illa, quæ ſunt ſuper axes) erũt æquales:
quo-
niam duo axes in hac diſpoſitione erunt æquales in longitudine.
Et ſimiliter formæ cuiuslibet pun-
cti propinqui iſti puncto, cuius remotiones à duobus punctis, in quibus infiguntur formæ ſuæ, ſunt
æquales, quantùm ad ſenſum, erunt magis conſimiles, quàm duæ formæ uiſi, quod eſt extra cõmu-
nem axem.
Quapropter forma uiſi, quod eſt in cõmuni axe, cum fuerit infixa in concauitate cõmu-
nis nerui, erit magis certificata.
Sed cum uiſum fuerit extra cõmunem axem, & remotio non fuerit
maxima:
tunc ſuæ duę formæ, quę infiguntur in duobus uiſibus, nõ maximè different. Quapropter
formæ eius, quæ infiguntur in concauitate nerui cõmunis, non erunt duæ.
Cum uerò uiſum fuerit
extra cõmunem axem, & maximè fuerit remotũ ab ipſo:
& axes duorũ uiſuũ cõcurrerint in aliquo
puncto ipſius:
tũc forma eius infigetur in cõcauitate cõmunis nerui una forma: & forma pũcti eius,
in quo duo axes concurrunt, infigetur in puncto cõmunis centri:
ſed tamen forma eius non erit ue-
rificata, ſed dubitabilis.
Forma igitur puncti uiſi, in quo duo axes concurrunt, infigetur in omnibus
diſpoſitionibus, in puncto centri concauitatis cõmunis nerui, ſiue punctũ concurſus fuerit in com-
muni axe, ſiue extra illum:
quod aũt remanet de forma uiſi, infigetur in circuitu puncti centri. Si aũt
uiſum fuerit minimi corporis, & propinquarũ diametrorum, & fuerit in cõmuni axe, uel prope:
tũc
forma eius infigetur in cõcauitate cõmunis nerui una forma, & uerificata:
& poſitio cuiuslibet pun
cti eius apud duos uiſus, eſt poſitio cõſimilis, ut prius declarauimus.
Si uerò uiſum fuerit magni cor
poris & remotarũ diametrorum, & etiam fuerit in cõmuni axe:
tunc forma illius partis, quæ eſt a-
pud locum coniunctionis duorum axium, quæ circundat punctum coniunctionis, infigetur in com
muni neruo una forma & uerificata, & forma reſiduarum partium infigetur continua cum forma i-
ſtius partis.
Quapropter forma totius uiſi infigetur una in omnibus diſpoſitionibus: ſed tamen for
ma extremorum, & illorum, quæ remota ſunt à puncto concurſus, erit non certificata.
Quoniam o-
mnis puncti remoti à puncto concurſus, figentur duæ formæ in duobus punctis conſimilis poſitio-
nis, in reſpectu amborum uiſuum in fine conſimilitudinis:
ſed forma cuiuslibet puncti remoti à pun
cto concurſus, figetur in duobus punctis amborum uiſuum, quorum poſitio apud duos uiſus eſt po
ſitio conſimilis in parte, & fortè cõſimilis in remotione à duobus axibus, & fortè non conſimilis in
remotione à duobus axibus.
Formę aũt eorum, quorũ remotio non eſt conſimilis, figentur in conca
uitate communis nerui, in duobus punctis obliquis à centro in una parte:
& erunt duæ. Et ſi uiſum
fuerit unius coloris, tunc iſtud ferè nihil operabitur in ipſum, propter conſimilitudinem coloris &
identitatẽ formæ:
Si autẽ uiſum habuerit diuerſos colores, aut fuerit in eo lineatio, aut pictura, aut
ſubtiles intentiones:
tũc iſtud operatur in ipſum. Quapropter extremorũ forma erit dubitabilis, nõ
certificata.
Et cum uiſum fuerit magni corporis & remotarum diametrorum, & axes amborum ui-
ſuum fuerint fixi in aliquo puncto eius, & immobiles:
tunc forma eius apparet una, & locus concur
ſus eius, & illud, quod ei propinquum eſt, erunt certificata & indubitabilia:
extrema autem, &
illa, quæ uicina ſunt eis, erunt non certificata propter duas cauſſas:
quarum una eſt, quòd extre-
ma comprehendantur per radios remotos ab axe:
quapropter non bene erunt manifeſta. Secun-
da eſt, quia non forma cuiuslibet puncti eius inſtituitur in concauitate communis nerui in uno
puncto, ſed quæ dam ſunt, quorum forma inſtituitur in duobus punctis, non in uno.
Cum ergo
duo axes fuerint moti ſuper omnes partes huius uiſi:
tunc certificabitur forma eius. Si autem
uiſum fuerit extra axem communem, & remotum ab ipſo:
tunc forma eius non erit certificata. Porſi
tio enim cuiuslibet puncti illius apud ambos uiſus, non eſt poſitio conſimilis propter inæqua-
litatem remotionum puncti huius uiſi à duobus punctis ſuperficierum duorum uiſuum, in qui-
bus inſtituuntur duæ formæ eius, & à duobus axibus.
Cum igitur ambo uiſus obliquabun-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index