Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
71 51
72 52
73 53
74 54
75 55
76 56
77 57
78 58
79 59
80 60
81 61
82 62
83 63
84 64
85 65
86 66
87 67
88 68
89 69
90 70
91 71
92 72
93 73
94 74
95 75
96 6
97 77
98 78
99 79
100 80
< >
page |< < (67) of 530 > >|
8767DE ARCHITEC. LIB. II. arborum in ſe ſuccum, recuperantur & reſtituuntur in antiquam ſolidi-
tatem.
At verò aëris hyberni vis comprimit & conſolidat eas per id (vt
ſuprà ſcriptum eſt) tempus.
Ergo ſi ea ratione & eo tempore, quod ſuprà
ſcriptum eſt, cæditur materies erit, tempeſtiua.
Cædi autem ita opor-
tet, vt incidatur arboris craſsitudo ad mediam medullam, &
relinquatur,
vti per eam exſicceſcat ſtillando ſuccus.
Ita qui ineſt in his inutilis liquor,
eſfluens per torulum, non patietur emori in eo ſaniem, nec corrumpi ma-
teriæ qualitatem.
Tum autem cum ſicca & ſine ſtillis erit arbor, deijcia-
tur, &
ita erit optima in vſu. Hoc autem ita eſſe, licet animaduertere
etiam de arbuſtis.
Ea enim cum ſuo quæq́; tempore ad imum perforata
caſtrantur, profundunt è medullis quem habent in ſe ſuperantem &
vitio-
ſum per foramina liquorem, &
ita ſicceſcendo recipiunt in ſe diuturni-
tatem.
Qui autem non habent ex arboribus exitus humores, intra con-
creſcentes putreſcunt, &
efficiunt inanes eas & vitioſas. Ergo ſi ſtantes &
viuæ ſicceſcendo non ſeneſcunt, ſine dubio cum eędem ad materiem deij-
ciuntur, cum ea ratione curatæ ſuerint, habere poterunt magnas in ædifi-
cijs ad vetuſtatem vtilitates.
Eæ autem inter ſe diſcrepantes, & diſsimi-
les habent virtutes, vti robur, vlmus, populus, cupreſſus, abies, &
cæteræ,
quæ maxime in ædificijs ſunt idoneæ.
Nanq; non poteſt id robur, quod
abies, nec cupreſſus, quod vlmus:
nec cæteræ eaſdem habent inter ſe natu-
rę rerum ſimilitates:
ſed ſingula genera, principiorũ proprietatibus com-
parata, alios alij generis præſtant in operibus effectus.
Et primum abies
aëris habens plurimum &
ignis, minimumq́; humoris & terreni, leuiori-
bus rerum naturæ poteſtatibus comparata, non eſt ponderoſa.
Itaque ri-
gore naturali contenta, non cito flectitur ab onere, ſed directa permanet
in contignatione.
Sed ea, quòd habet in ſe plus caloris, procreat & alit ter-
mitem, ab eoq́;
vitiatur. Etiamq́; ideo celeriter accenditur, quòd quę ineſt
in eo corpore raritas aëris patens accipit ignem, &
ita vehementem ex ſe
mittit flammam.
Ex ea autem antequam eſt exciſa, quæ pars eſt proxi-
ma terræ, per radices excipiens ex proximitate humorem, enodis &
li-
quida efficitur:
quæ verò eſt ſuperior, vehementia caloris eductis in aëra
per nodos ramis, præciſa alte circiter pedes XX.
& perdolata, propter no-
dationis duritiem dicitur eſſe fuſterna.
Ima autem cum exciſa quadri-
fluuijs diſparatur, eiecto torulo ex eadem arbore ad inteſtina opera com-
paratur, &
ſapinea vocatur. Contra verò quercus terrenis principiorum
fatietatibus abundans, parumq́;
habens humoris & aëris & ignis, cum in
terrenis operibus obruitur, infinitam habet æternitatem, ex eo quòd cum
tangitur humore, non habens foraminum raritates, propter ſpiſsitatem
non poteſt in corpore recipere liquorem, ſed fugiens ab humore reſiſtit,
&
torquetur & efficit in quibus eſt operibus, ea rimoſa. Eſculus verò quòd
eſt omnibus principijs temperata, habet in ædificijs magnas vtilitates,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index