Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Page concordance

< >
Scan Original
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
< >
page |< < (82) of 213 > >|
8882SIM. PORTII COMMENTAR. diſtracta, ſccundum naturam illis inſitum
colorem videmus.
quocirca etiam omnia
apparent nigra.
dum autem vnumquodq.
horum atteritur ad æquale aliquid & læue,
quemadmodum &
ad lapidem Lydium,
deponunt inſitum ipſis colorem, nigrum
ſcilicet, &
aſſumunt denuò colorem, quem
habebant à generatione, † in coniunctione,
et cõtinuitate, ipſum tincturæ diaphanum.
Dixerat quædam induere diuerſam coloris imagi
nem, ab illo qui in illis apparet, ſecundum diuerſas
poſitiones, ídque exemplo declarauit in læuigatis &

non læuigatis:
in præſentia docet, quoſdam lapides
quoque alium facere colorem, ab illo qui in eis con-
ſpicitur.
Deinde, quoſdam item eſſe, qui alium ſu-
munt à proprio.
atque vtriuſque reddit cauſas. Non-
nulla, inquit, genera lapidum, differentes faciunt co-
lores, ab illis ſcilicet qui apparent, ceu quidam qui
cùm ſint nigri, tamen albas pingunt lineas, in eo ſu-
per quo inducuntur &
mouentur, quod in lapide ga
lactite palam conſpicitur.
EO QVO'D OMNIVM
EIVSMODI
.)
Cauſa eſt, quare albas, aut alterius co
loris depingunt lineas, cùm ipſi ſint nigri, aut alio co
lore cõſtent.
Verùm vt res planius intelligatur, ſcien-
dum eſt, eſſe lapidum genera quædam, quæ ex multo
rum lapillorum coagmentatione conſtituuntur, qui
nigri ſunt aut albi.
hi interdum ita vniuntur, vt lapi-
dem denſum, paruorúmq.
meatuum faciant, qui mea
tus tincturam habeant, id eſt ſeruent alium colorem
ab illo qui foris conſpicitur.
At cùm hi meatus per

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index