Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
61 41
62 42
63 43
64 44
65 45
66 46
67 47
68 48
69 49
70 50
71 51
72 52
73 53
74 54
75 55
76 56
77 57
78 58
79 59
80 60
81 61
82 62
83 63
84 64
85 65
86 66
87 67
88 68
89 69
90 70
< >
page |< < (68) of 530 > >|
8868M. VITRVVII POLL. ea cum in humore collocatur, recipiens penitus per foramina liquorem,
eiecto
aëre &
igni, operatione humidæ poteſtatis vitiatur. Cerrus, ſuber,
fagus
, quod paruam habent mixtionem humoris &
ignis & terreni, aëris
plurimum
, peruia raritate humores penitus recipiendo, celeriter mar-
ceſcunt
.
Populus alba & nigra, item ſalix, tilia, vitex, ignis & aëris ha-
bendo
ſatiatæ atque humoris temperatæ, parum terreni habentes leuiori
temperatura
comparatæ, egregiam habere videntur in vſu rigiditatem.
Ergo cum non ſint duræ terreni mixtione, propter raritatem ſunt candi-
, &
in ſculpturis commodam præſtant tractabilitatem. Alnus autem,
quæ
proxima fluminum ripis procreatur, &
minime materies vtilis vi-
detur
, habet in ſe egregias rationes:
etenim aëre eſt & igni plurimo tem-
perata
, non multum terreno, humore paulo.
Itaque quia non nimis habet
in
corpore humoris, in paluſtribus locis infra fundamenta ædificiorum,
palationibus
crebre fixa recipiens in ſe quod minus habet in corpore li-
quoris
, permanet immortalis ad æternitatem, &
ſuſtinet immania pon-
dera
ſtructuræ, &
ſine vitijs conſeruat. Ita quæ non poteſt extra terram
paulum
tempus durare, ea in humore obruta permanet ad diuturnita-
tem
.
Eſt autem maxime id conſiderare Rauennæ, quòd ibi omnia opera,
&
publica & priuata, ſub fundamentis eius generis habeant palos. Vlmus
verò
&
fraxinus maximos habent humores, minimumq́; aëris & ignis,
terreni
temperata mixtione comparatæ:
ſunt in operibus cum fabrican-
tur
lentæ, &
ſub pondere, propter humoris abundantiam, non habent ri-
gorem
, ſed celeriter pandant, ſimul autem vetuſtate ſunt aridæ factæ,
aut
in agro perfectæ, qui ineſt eis liquor ſtantibus, emoritur, fiuntq́;
du-
riores
, &
in commiſſuris & in coagmentationibus ab lentitudine firmas
recipiunt
catenationes.
Item Carpinus, quod eſt minima ignis & terreni
mixtione
, aëris autem &
humoris ſumma continetur temperatura, non
eſt
fragilis, ſed habet vtiliſsimam tractabilitatem.
Itaque Græci, quod ex
ea
materia iuga iumentis comparant, quod apud eos iuga ζυγὰ vocitan-
tur
, item &
eam ζυγίαμ appellant. Non minus eſt admirandum de cu-
preſſu
&
pinu, quod habentes humoris abundantiam, æquamq́; cæte-
rorum
mixtionem, propter humoris ſatietatem in operibus ſolent eſſe
pandæ
:
ſed in vetuſtatem ſine vitijs conſeruantur: quod is liquor, qui ineſt
penitus
in corporibus earum, habet amarum ſaporem, qui propter acritu-
dinem
non patitur penetrare cariem, neque eas beſtiolas, quæ ſunt nocen-
tes
.
Ideoq́; quæ ex his generibus opera conſtituuntur, permanent ad æter-
nam
diuturnitatem.
Item cedrus & iuniperus eaſdem habent virtutes &
vtilitates
, ſed quemadmodum ex cupreſſu &
pinu reſina, ſic ex cedro
oleum
, quod cedrium dicitur, naſcitur, quo reliquæ res cum ſunt vnctæ,
(vti etiam libri) ä tineis &
à carie non læduntur. Arboris autem eius
ſunt
ſimiles cupreſſeæ foliaturæ, materies vena directa.
Epheſi in æde,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index