Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
81
81 (69)
82
82 (70)
83
83 (71)
84
84 (72)
85
85 (73)
86
86 (74)
87
87 (75)
88
88 (76)
89
89 (77)
90
90 (78)
< >
page |< < (76) of 672 > >|
8876Diſſertatio Quarta. nium ſtatuamus, non continuò omnibus igniculis in corporum
coagmentatione requiſitis ſummam pariter grauitatem tribuen-
dam cenſemus:
ſicut enim illorum natura valde diſſimilis eſt, ita
quoque diſpares eorundem grauitates eſſe poſſunt immò:
& aliqui-
bus Spiritibus leuitatem aliquam facilè poſſumus tribuere, vt in
Atmoſphærâ ſponte aſcendant, atque iterum vaporibus immiſti
deſcendant.
Quod ſi & cœleſtes igniculos è Sole & ſyderibus de-
lapſos corporibus immiſceri quis non ægrè concedat, eos ingeni-
tâ vi ad ſuæ originis caput contendere poſſe, negare non poterit,
atque adeò terreſtres igniculos graues &
fixos ſtatuet, leues verò
atque volatiles, quos ſydera eiaculantur.
An verò ex hoc, quod
glacies concreta exponatur nocturno frigori brumali, atque poſt-
ridie mane deprehendatur diminutum eius pondus, quod pridie
veſperi indicârat libra, argui poſſit graues eſſe igniculos, quos
maius frigus expreſſit ex glacie, in medio relinquo.
Certè, cum
olea ferè omnia ſupernatent aquæ, oleum ex cinnamomo &
ex ca-
ryophyllis fundum petit:
quantum verò igniculorum in his repe-
riatur, nemo neſcit.
*DISSERTATIO QVARTA.*
An exustione noua ſubſtantia gignatur.
GRad. Quæ heſternâ collocutione diſputauimus, animo re-
colebam, atque ignem vehementi calore præditum, quin
aliquâ luce fulgeret, facilè admittendum eſſe mecum ipſe reputa-
bam, cùm ſæpè obſeruauerim extinctam faculam accendi, quam-
uis à flammæ cuſpide remotam eo loco, vbi lux nulla appareret,
modò nimium non eſſet interuallum ab ardente candelâ:
Nec ibi
minus eſſe ignis, quàm in ipſâ flammâ, hinc conſtat, quod mul-
to citiùs, quàm admota ad flammæ latus, facula ibi ignem con-
cipit.
Quapropter ſi in terræ viſceribus eiuſmodi ignem admitta-
mus, qualis ex flammæ cuſpide erumpit obſcurus, vtique pluri-
mam efficacitatem à luce ſeiunctam habebimus.
Hinc prout ex aliâ
in aliam cogitationem deſcendere procliue eſt, illicò menti ſeſe
obiecit illa controuerſia, Vtrùm Ignis, an Terra eſſet, quę An-
tiquis Veſta dicebatur:
hanc enim in Vniuerſitatis centro omnes
ſtatuebant, cùm Plato in Phædro reliquos Deos ſubſequi Iouis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index