Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
81 61
82 62
83 63
84 64
85 65
86 66
87 67
88 68
89 69
90 70
91 71
92 72
93 73
94 74
95 75
96 6
97 77
98 78
99 79
100 80
101 81
102 82
103 83
104 84
105 85
106 86
107 87
108 88
109 89
110 90
< >
page |< < (68) of 530 > >|
8868M. VITRVVII POLL. ea cum in humore collocatur, recipiens penitus per foramina liquorem,
eiecto aëre &
igni, operatione humidæ poteſtatis vitiatur. Cerrus, ſuber,
fagus, quod paruam habent mixtionem humoris &
ignis & terreni, aëris
plurimum, peruia raritate humores penitus recipiendo, celeriter mar-
ceſcunt.
Populus alba & nigra, item ſalix, tilia, vitex, ignis & aëris ha-
bendo ſatiatæ atque humoris temperatæ, parum terreni habentes leuiori
temperatura comparatæ, egregiam habere videntur in vſu rigiditatem.
Ergo cum non ſint duræ terreni mixtione, propter raritatem ſunt candi-
dæ, &
in ſculpturis commodam præſtant tractabilitatem. Alnus autem,
quæ proxima fluminum ripis procreatur, &
minime materies vtilis vi-
detur, habet in ſe egregias rationes:
etenim aëre eſt & igni plurimo tem-
perata, non multum terreno, humore paulo.
Itaque quia non nimis habet
in corpore humoris, in paluſtribus locis infra fundamenta ædificiorum,
palationibus crebre fixa recipiens in ſe quod minus habet in corpore li-
quoris, permanet immortalis ad æternitatem, &
ſuſtinet immania pon-
dera ſtructuræ, &
ſine vitijs conſeruat. Ita quæ non poteſt extra terram
paulum tempus durare, ea in humore obruta permanet ad diuturnita-
tem.
Eſt autem maxime id conſiderare Rauennæ, quòd ibi omnia opera,
&
publica & priuata, ſub fundamentis eius generis habeant palos. Vlmus
verò &
fraxinus maximos habent humores, minimumq́; aëris & ignis,
terreni temperata mixtione comparatæ:
ſunt in operibus cum fabrican-
tur lentæ, &
ſub pondere, propter humoris abundantiam, non habent ri-
gorem, ſed celeriter pandant, ſimul autem vetuſtate ſunt aridæ factæ,
aut in agro perfectæ, qui ineſt eis liquor ſtantibus, emoritur, fiuntq́;
du-
riores, &
in commiſſuris & in coagmentationibus ab lentitudine firmas
recipiunt catenationes.
Item Carpinus, quod eſt minima ignis & terreni
mixtione, aëris autem &
humoris ſumma continetur temperatura, non
eſt fragilis, ſed habet vtiliſsimam tractabilitatem.
Itaque Græci, quod ex
ea materia iuga iumentis comparant, quod apud eos iuga ζυγὰ vocitan-
tur, item &
eam ζυγίαμ appellant. Non minus eſt admirandum de cu-
preſſu &
pinu, quod eæ habentes humoris abundantiam, æquamq́; cæte-
rorum mixtionem, propter humoris ſatietatem in operibus ſolent eſſe
pandæ:
ſed in vetuſtatem ſine vitijs conſeruantur: quod is liquor, qui ineſt
penitus in corporibus earum, habet amarum ſaporem, qui propter acritu-
dinem non patitur penetrare cariem, neque eas beſtiolas, quæ ſunt nocen-
tes.
Ideoq́; quæ ex his generibus opera conſtituuntur, permanent ad æter-
nam diuturnitatem.
Item cedrus & iuniperus eaſdem habent virtutes &
vtilitates, ſed quemadmodum ex cupreſſu &
pinu reſina, ſic ex cedro
oleum, quod cedrium dicitur, naſcitur, quo reliquæ res cum ſunt vnctæ,
(vti etiam libri) ä tineis &
à carie non læduntur. Arboris autem eius
ſunt ſimiles cupreſſeæ foliaturæ, materies vena directa.
Epheſi in æde,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index