Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
81
81 (57)
82
82 (58)
83
83 (59)
84
84 (60)
85
85 (61)
86
86 (62)
87
87 (63)
88
88 (64)
89
89 (65)
90
90 (66)
< >
page |< < (64) of 300 > >|
8864De Mundi Fabrica, per 24. minuta in coluro ſolſtitiorum reciprocatur; vti latius cùm de Stellis inerrantibus agetur, explicabi-
tur.
hac vero libratione fieri neceſſe eſt, vt ſpirales prædicti ſyderum motus ſubinde varientur, atq; aliquan-
do per 24.
min. hinc inde ad vtramq; tropen augeatur, ac minuatur. ſunt igitur omnino tres in cælis motio-
nes, quas concipimus in vnum, eundemq;
ſpiralem motum coaleſcere, quo omnia ſydera circa mundum ſpi-
ratim circumferuntur.
Demum aduertendum eſt hac ſpirali latione ſydera ſemper moueri ab oriente per meridiem in occiden-
tem, ideſt, ſemper magis accedere ad partes occidentales.
quando itaque nonnulli dicunt Planetas moueri
motibus contrarijs, ideſt, motu diurno ab oriente ad occidentem:
& è contra, motu proprio ab occidente
in orientem, non ita intelligendi ſunt, vt velint eundem planetam eodem tempore appropinquare occiden-
ti, &
orienti; hoc enim eſt omnino impoſſibile, nec vllo modo intelligi poteſt: ſed intelligendum eſt plane-
tas ſpirali motu, qui ex prædictis coaleſcit, ſemper ad occidentem properare.
quia talis eſt hic ſpiralis mo-
tus, ac ſi oriretur à duobus motoribus, quorum vnus aſtrum tardè verſus orientem ſub Zodiaco, alter vero
ocy ſſimè è contra ab oriente in occidentem motu diurno propelleret.
Vtrum autem ſola ſydera, an etiam ipſi cæli, aut cæleſtis regio hiſce circuitibus ac ſpiris commoueatur,
certo ac euidenter affirmare non auſim.
probabile tamen admodum videtur regionem illam affixarum ſtel-
larum, quæ Firmamento merito appellatur vna cum ſibi infixis ſyderibus conuolui;
quandoquidem tot lu-
minum myriades certo ac perpetuo ab initio mundi ordine, quaſi in aciem diſtributæ, videntur aliquo ege-
re fundo, cui dum adeo ſtabili concordia prouoluuntur, fixæ inhæreant.
Cæteri vero errones num liberi ceu
Piſces in aqua, aut aues in aere ferantur, incompertum mihi eſt.
Porrò qua ratione Aſtronomi diurnum motum in aſtris poſuerint nihil eſt dicẽdum, cum id ſit vulgo no-
tum, ac proinde inſtar principij.
quibus vero obſeruationibus, ac apparentijs planetas ſub Zodiaco motibus
proprijs ſecundum ſignorum ordinem, ſeu orientem verſus progredi depræhenderint, dicendum eſt breui-
ter.
Primo igitur obleruarunt Lunam nouam quotidie veſperi magis à Sole recedere verſus orientem, do-
nec ei opponatur, ac pleno lumine reſplendeat.
poſtea vlterius pergens ad Solem accedere quotidie magis.
quouſque ipſum denuo aſſequatur. 2. obſeruauerunt Lunam, cæteroſque planetas collatos ad fixas ſtellas, eas
paulatim verſus orientem præterire.
3. Idem in ſtellis Firmamenti, ſed tamen ſerius, ac difficilius compere-
runt;
notarunt enim quaſdam ſtellas parum ante puncta æquinoctialia Arietis, & Libræ, eaſque depræhen-
derunt ijſdem punctis fieri propiores, donec tandem illa prætergrederentur.
ſpica Virginis, quæ olim gra-
dibus 8.
æquinoctium autumnale, ſeu initium Libræ præcedebat, modo illud gradibus 18. ſubſequ. qua de r@
vberius cum de octaua Sphæra, ſeu Firmamento tractandum erit.
4. Inſtrumentis fabrefactis, ac magnis de-
præhenderunt planetarum, ac ſtellarum declinationes, ideſt, earum diſtantias ab æquatore variari, ſed ea ta-
men lege, vt eaſdem quas habet Zodiacus declinationes, ſemper ſubirent.
quapropter con cluſerunt eos hoc
ſecundo motu perpetuo moueri ſub quadam faſcia, quam poſtea Zodiacum appellarunt;
cuius poli diſtant à
polis æquatoris gr.
23. 30′. vti ſupra diximus. Idem confirmatur ex obſeruatione varij ortus, & occaſus ſy-
derum in horizonte, habent enim latitudinem ortiuam, &
occiduam in horizonte inter vtrumque Tropicũ
intercepto:
oriuntur enim & occidunt in toto illo horizontis arcu, qui etiam varius eſt pro varia eleua-
tione poli:
eundem namq; arcum horizontis Zodiacus tortuosè radit. variæ pariter altitudines meridianæ
idem comprobant, modo enim in eo propè horizontem incedunt, &
paulatim ſuccedentibus diebus attol-
luntur, donec ad ſummas altitudines aſcenderint, vnde iterum deſcendere incipiunt;
in quo etiam ductum
Zodiaci manifeſtè ſequuntur.
Tandem ad perfectam horum motuum intelligentiam, conſiderandum eſt, quod ſi mundus à diurna con-
uerſione ceſſaret, planetæ tamen, &
ſtellæ orirentur, ſed in occidente, & progrederentur ad orientem oblie
què ſecundum Zodiaci obliquitatem, ideſt, non ſecundum lationes æquatori paralellas, ſemperque magis
orienti appeterent, contra quam nunc facian@;
diuque ſupra horizontem ſecundum medias eorum periodo@
detinerentur, Sol enim ſex menſibus, Luna diebus 14.
& c. ſupra horizontem perpetuo exiſterent antequam
ab occidente vnde orirenturad orientem peruenirent, vbi occiderent;
atque per totidem dies ſub horizon@
te latitarent:
Quod ſi è contra motu proprio deſtituerentur, non autem diurno, tunc perpetuo directè a@
oriente vbi orirentut, in occidentem vbi occiderent promoti, ſpatio vnius diei artificialis, peruenireni, a@
ſemper directè per eundem circulum, non autem ſpiram, æquatori paralellum, ſpatio 24.
horarum, recurre-
rent, ſemperq;
in eiſdem horizontis punctis orirentur, atque occiderent: neque ab vno Tropico ad alterum
reuerterentur.
Pariter poſſumus trepidationis motum per ſe ſolum conſiderare, quo omnia ſydera per 24.
minuta ab Auſtro in Boream, & a Borea in Auſtrum tardiſſime titubarent.
Non me latet a recentioribus Aſtronomis alium quartum motum cælo attribui, quo tanquamdibratio-
ne quadam in mundi latera, ſeu ab oriente in occidentem, &
contra, ad modicum interuallum titubat, atque
reciprocatur:
ſed quoniam eum nondum ſatis exploratum exiſtimo, ideo ne, quam inſtitutum meum patia-
tur, longior ſim, eum prætermittendum cenſui.
Hæc igitur de tribus cæli motibus ſimplicibus, ac partialibus, dicta ſufficiant, qui in vnum mixtum, &
ſpiralem coaleſcunt, quo tandem vltimo ſydera circumferri videmus.
Neque vero cuique impoſſibile vi-
deri debet idem corpus motu mixto, ideſt, qui ex pluribus miſceatur agitari poſſe, videmus enim Trochũ,
quem pueri ludentes circumagunt, tali motu percelli, nam eodem tempore Trochus gyrat, ſaltat, titubat,
a@tortuosè progreditur.
cum autem de ſingulis Planetis, & Firmamento tractabitur, tunc hæc omnia ex-
piicatius tradentur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index