Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (69) of 530 > >|
8969DE ARCHITEC. LIB. II. mulacrum Dianæ, & etiam lacunaria ex ea, & ibi & in cæteris nobilibus
fanis propter æternitatem ſunt facta.
Naſcuntur autem hæ arbores ma-
ximæ Cretæ &
Aphricæ & nonnullis Syriæ regionibus. Larix verò,
qui non eſt notus, niſi his municipibus, qui ſunt circa ripam fluminis Pa-
di, &
littora maris Adriatici, non ſolum ob ſucci vehementi amaritate ab
carie aut à tinea non nocetur, ſed etiam flammam ex igni non recipit, nec
ipſe poteſt per ſe ardere, niſi (vti ſaxum in fornace ad calcem coquen-
dam) alijs lignis vratur:
nec tamen tunc flammam recipit, nec carbonem
remittit, ſed longo ſpatio tarde comburitur, quod eſt minima ignis &

aëris è principijs temperatura.
Humore autẽ & terreno eſt materia ſpiſſe
ſolidata &
non habens ſpatia foraminum, qua poſsit ignis penetrare, reij-
citq́;
eius vim, nec patitur ab eo ſibi cito noceri, propterq́; pondus ab aqua
non ſuſtinetur, ſed cum portatur, aut in nauibus, aut ſupra abiegnas rates
collocatur.
Ea autem materies quemadmodum ſit inuenta, eſt cauſa co-
gnoſcere.
Diuus Cæſar cum exercitum habuiſſet circa alpes, imperauiſ-
ſetq́;
municipijs præſtare commeatus, ibiq́; eſſet caſtellum munitum,
quod vocabatur Larignum, tunc qui in eo fuerunt, naturali munitione
confiſi, noluerunt imperio parere.
Itaque Imperator copias iuſsit admo-
ueri.
Erat autem ante eius caſtelli portam turris ex hac materia, alternis
trabibus tranſuerſis (vti pyra) inter ſe compoſita alte, vt poſſet de ſum-
mo ſudibus &
lapidibus accedentes repellere; tunc verò cum animaduer-
ſum eſt alia eos tela, præter ſudes, non habere, neque poſſe longius à mu-
ro propter pondus iaculari, imperatum eſt faſciculos ex virgis alligatos
&
faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere. Itaque celeri-
ter milites congeſſerunt, Poſtquam flamma circa illam materiam virgas
comprehendiſſet, ad cœlum ſublata, effecit opinionem, vti videretur iam
tota moles concidiſſe.
Cùm autem ea per ſe extincta eſſet & requieta,
turrisq́;
intacta apparuiſſet, admirans Cæſar, iuſsit extra telorum miſsio-
nem eos circumuallari.
Itaq; timore coacti oppidani cum ſe dedidiſſent,
quæſitum vnde eſſentea ligna, quæ ab igni non læderentur:
tunc ei de-
monſtrauerunt eas arbores, quarum in his locis maximæ ſunt copiæ, &

ideo id caſtellum Larignum, item materies Larigna eſt appellata.
Hæc
autem per Padum Rauennam deportatur, in coloniam Faneſtri, Piſauri,
Anconæ, reliquisq́;
quæ ſunt in ea regione, municipijs præbetur, cuius
materiei ſi eſſet facultas apportationibus ad Vrbem, maximè haberentur
in ædificijs vtilitates:
& ſi non in omnibus, certè tabulæ in ſubgrundijs
circum inſulas ſi eſſent ex ea collocatæ, ab traiectionibus incendiorum
ædificia periculo liberarentur, quod eæ nec flammam nec carbonem poſ-
ſunt recipere, nec facere per ſe.
Sunt autem eæ arbores folijs ſimilibus pi-
ni, materies earum prolixa, tractabilis ad inteſtinum opus, non minus
quàm ſapinea:
habetq́; reſinam liquidam mellis attici colore, quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index