Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (69) of 530 > >|
8969DE ARCHITEC. LIB. II. mulacrum Dianæ, & etiam lacunaria ex ea, & ibi & in cæteris nobilibus
fanis
propter æternitatem ſunt facta.
Naſcuntur autem arbores ma-
ximæ
Cretæ &
Aphricæ & nonnullis Syriæ regionibus. Larix verò,
qui
non eſt notus, niſi his municipibus, qui ſunt circa ripam fluminis Pa-
di
, &
littora maris Adriatici, non ſolum ob ſucci vehementi amaritate ab
carie
aut à tinea non nocetur, ſed etiam flammam ex igni non recipit, nec
ipſe
poteſt per ſe ardere, niſi (vti ſaxum in fornace ad calcem coquen-
dam
) alijs lignis vratur:
nec tamen tunc flammam recipit, nec carbonem
remittit
, ſed longo ſpatio tarde comburitur, quod eſt minima ignis &

aëris
è principijs temperatura.
Humore autẽ & terreno eſt materia ſpiſſe
ſolidata
&
non habens ſpatia foraminum, qua poſsit ignis penetrare, reij-
citq́
;
eius vim, nec patitur ab eo ſibi cito noceri, propterq́; pondus ab aqua
non
ſuſtinetur, ſed cum portatur, aut in nauibus, aut ſupra abiegnas rates
collocatur
.
Ea autem materies quemadmodum ſit inuenta, eſt cauſa co-
gnoſcere
.
Diuus Cæſar cum exercitum habuiſſet circa alpes, imperauiſ-
ſetq́
;
municipijs præſtare commeatus, ibiq́; eſſet caſtellum munitum,
quod
vocabatur Larignum, tunc qui in eo fuerunt, naturali munitione
confiſi
, noluerunt imperio parere.
Itaque Imperator copias iuſsit admo-
ueri
.
Erat autem ante eius caſtelli portam turris ex hac materia, alternis
trabibus
tranſuerſis (vti pyra) inter ſe compoſita alte, vt poſſet de ſum-
mo
ſudibus &
lapidibus accedentes repellere; tunc verò cum animaduer-
ſum
eſt alia eos tela, præter ſudes, non habere, neque poſſe longius à mu-
ro
propter pondus iaculari, imperatum eſt faſciculos ex virgis alligatos
&
faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere. Itaque celeri-
ter
milites congeſſerunt, Poſtquam flamma circa illam materiam virgas
comprehendiſſet
, ad cœlum ſublata, effecit opinionem, vti videretur iam
tota
moles concidiſſe.
Cùm autem ea per ſe extincta eſſet & requieta,
turrisq́
;
intacta apparuiſſet, admirans Cæſar, iuſsit extra telorum miſsio-
nem
eos circumuallari.
Itaq; timore coacti oppidani cum ſe dedidiſſent,
quæſitum
vnde eſſentea ligna, quæ ab igni non læderentur:
tunc ei de-
monſtrauerunt
eas arbores, quarum in his locis maximæ ſunt copiæ, &

ideo
id caſtellum Larignum, item materies Larigna eſt appellata.
Hæc
autem
per Padum Rauennam deportatur, in coloniam Faneſtri, Piſauri,
Anconæ
, reliquisq́;
quæ ſunt in ea regione, municipijs præbetur, cuius
materiei
ſi eſſet facultas apportationibus ad Vrbem, maximè haberentur
in
ædificijs vtilitates:
& ſi non in omnibus, certè tabulæ in ſubgrundijs
circum
inſulas ſi eſſent ex ea collocatæ, ab traiectionibus incendiorum
ædificia
periculo liberarentur, quod nec flammam nec carbonem poſ-
ſunt
recipere, nec facere per ſe.
Sunt autem arbores folijs ſimilibus pi-
ni
, materies earum prolixa, tractabilis ad inteſtinum opus, non minus
quàm
ſapinea:
habetq́; reſinam liquidam mellis attici colore, quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index