Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (38) of 389 > >|
9038THEORIÆ
83. Simplicitate, & incompoſitione elementorum definita,
11An elementa
fint extenſa: ar-
gumenta pro
virtuali eorum
extenſione.
dubitari poteſt, an ea ſint etiam inextenſa, an aliquam, utut
ſimplicia, extenſionem habeant ejus generis, quam virtualem
extenſionem appellant Scholaſtici.
Fuerunt enim potiſſimum
inter Peripateticos, qui admiſerint elementa ſimplicia, &
ca-
rentia partibus, atque ex ipſa natura ſua prorſus indiviſibilia,
ſed tamen extenſa per ſpatium diviſibile ita, ut alia aliis ma-
jus etiam occupent ſpatium, ac eo loco, quo unum ſtet, poſ
ſint, eo remoto, ſtare ſimul duo, vel etiam plura;
ac ſunt
etiamnum, qui ita ſentiant.
Sic etiam animam rationalem
hominis utique prorſus indiviſibilem cenſuerunt alii per totum
corpus diffuſam;
alii minori quidem corporis parti, ſed uti-
que parti diviſibili cuipiam, &
extenſæ, præſentem toti et-
iamnum arbitrantur.
Deum autem ipſum præſentem ubi-
que credimus per totum utique diviſibile ſpatium, quod o-
mnia corpora occupant, licet ipſe ſimpliciſſimus ſit, nec ul-
lam prorſus compoſitionem admittat.
Videtur autem ſen-
tentia eadem inniti cuidam etiam analogiæ loci, ac temporis.
Ut enim quies eſt conjunctio ejuſdem puncti loci cum ſerie con-
tinua omnium momentorum ejus temporis, quo quies durat;

ſic etiam illa virtualis extenſio eſt conjunctio unius momenti
temporis cum ſerie continua omnium punctorum ſpatii, per
quod ſimplex illud ens virtualiter extenditur;
ut idcirco
ſicut illa quies haberi creditur in Natura, ita &
hæc virtua-
lis extenſio debeat admitti, qua admiſſa poterunt utique illa
primæ materiæ elementa eſſe ſimplicia, &
tamen non penitus
inextenſa.
84. At ego quidem arbitror, hanc itidem ſententiam everti
22Excluditur vir-
twalis extenſio
principio indu-
ctionis rite ap-
plicato.
penitus eodem inductionis principio, ex quo alia tam multa
hucuſque, quibus uſi ſumus, deduximus.
Videmus enim in
his corporibus omnibus, quæ obſervare poſſumus, quidquid
diſtinctum occupat locum, diſtinctum eſſe itidem ita, ut
etiam ſatis magnis viribus adhibitis ſeparari poſſint, quæ di-
verſas occupant ſpatii partes, nec ullum caſum deprehendi-
mus, in quo magna hæc corpora partem aliquam habeant,
quæ eodem tempore diverſas ſpatii partes occupet, &
eadem
ſit.
Porro hæc proprietas ex natura ſu ejus generis eſt, ut
æque cadere poſſit in magnitudines, quas per ſenſum depre-
hendimus, ac in magnitudines, quæ infra ſenſuum noſtrorum
limites ſunt;
res nimirum pendet tantummodo a magnitudine
ſpatii, per quod haberetur virtualis extenſio, quæ magnitudo
ſi eſſet ſatis ampla, ſub ſenſus caderet.
Cum igitur
nunquam id comperiamus in magnitudinibus ſub ſenſum caden-
tibus, immo in caſibus innumeris deprehendamus oppoſi-
tum;
debet utique res transferri ex inductionis principio ſu-
pra expoſito ad minimas etiam quaſque materiæ particulas,
ut ne illæ quidem ejuſmodi habeant virtualem extenſio-
mem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index