Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (76) of 361 > >|
9076HYDRODYNAMICÆ ximam velocitatem fiunt: Dico autem poſſe in calculo hujusmodi tempo-
rum ſimpliciter poni v = {nn/mm}a;
Reliquæ enim quantitates in æquatione ul-
tima §.
16. evaneſcunt, quantumlibet parva ſumatur altitudo z, modo ha-
beat rationem vel minimam aſſignabilem ad altitudinem illam infinite par-
vam, quæ reſpondet maximæ velocitati, nempe ad {nb/m}√{n/g} X log.
({ma/nb}√{g/n}).
Sequitur exinde eſſe prædictum tempus, quod vocabo
t = {b√n/√ga} X log.
({ma/nb}√{g/n})
&
proinde infinitum, quamvis idem tempus admodum exiguum ſit, quum
amplitudo vaſis non eſt infinita, ſed utcunque magna, quod rurſus ex na-
tura infiniti logarithmicalis eſt deducendum.
§. 19. Quia altitudo velocitatis, ut vidimus in proximo paragrapho, poteſt
ſtatim cenſeri = {nn/mm}a, id eſt, æqualis maximæ, cum ſuperficies per minimam
partem aſſignabilem deſcenſus infinite parvi, poſt quem velocitas maxima
plena adeſt, deſcendit, ſequitur mutationes plerasque à quiete usque ad ſta-
tum maximæ velocitatis eſſe inſenſibiles, id eſt, infinite parvas, imo non
ſolum plerasque, ſed &
omnes præter particulam infinite parvam: res ſci-
licet ſic ſe habet:
velocitas à primo initio plane nulla eſt, & poſtquam aqua
per ſpatiolum infinite parvum deſcendit, jam eſt tantum non maxima;
dein
dum per aliud ſpatiolum rurſus quidem infinite parvum priori tamen infinite
majus, deſcendit, pergit velocitate ſua moveri, incrementa ſumens infinitè
parva, &
tunc demum vere maximam velocitatem attingit: Cum vero po-
ſteriores illæ mutationes ceu infinite parvæ non poſſint ſenſibus percipi, aliter
pertractabimus ea quæ à §.
17. dedimus theoremata, conſiderando loco mu-
tationum à quiete usque ad punctum maximæ velocitatis, easdem mutatio-
nes usque ad datum gradum velocitatis.
§. 20. Indagabimus itaque, per quantum ſpatiolum z ſuperficies aquæ
à ſtatu quietis deſcendere, quantaque aqua effluere, ac denique quantum
tempus præterire debeat, ut aqua interna velocitate moveatur, quæ gene-
retur lapſu libero per datam altitudinem, quam vocabimus {nn/mm}e, ita ut ip-
fa e denotet ſimilem altitudinem pro velocitate aquæ effluentis.
Ad hoc

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index