Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
81
82 367
83 368
84 369
85 370
86 371
87 372
88 373
89 374
90 375
91 376
92
93
94
95 377
96 378
97 379
98 380
99 381
100 382
101 383
102 384
103 385
104 386
105
106 386
107
108 387
109
110 389
< >
page |< < (376) of 568 > >|
91376CHRISTIANI HUGENII
Ex his manifeſtus eſt Orontii Finei error, qui circumfe-
rentiæ quadrantem æqualem minori duarum proportione me-
diarum inter inſcripti &
circumſcripti quadrati latera prodi-
dit, circulum vero æqualem quadrato quod fieret à majori.
Theor. XII. Prop. XV.
SI inter productam circuli diametrum & circum-
ferentiam recta aptetur radio æqualis, &
pro-
ducta circulum ſecet, occurr atque tangenti circulum
ad alterum diametri terminum:
Intercipiet eapar-
tem tangentis arcu adjacente abſciſſo majorem.
Eſto deſcriptus circulus centro C, cujus diameter A B.
11TAB. XXXIX.
Fig. 7.
Hæc autem producatur verſus A, interque ipſam &
cir-
cumferentiam ponatur E D recta radio A C æqualis.
Quæ
producta ſecet circumferentiam in F, occurratque tangenti
in G, ei nimirum quæ circulum contingit ad diametri ter-
minum B.
Dico tangentem B G majorem eſſe arcu B F.
Ducatur enim per centrum recta H L parallela E G, quæ
circumferentiæ occurrat in punctis H, M:
tangenti vero B G
in L Et jungatur D H, quæ diametrum ſecet in K.
Simi-
les itaque ſunt trianguli E D K, C H K, quoniam angu-
los ad K æquales habent, &
angulum E æqualem angulo
C.
Sed & latus E D æquale eſt lateri H C, ſuntque hæc
latera æqualibus angulis ſubtenſa.
Ergo æquale etiam latus
D K lateri K H.
Itaque C A ſecat bifariam ipſam D H,
itemque arcum D A H.
Arcus igitur D H ſive huic æqua-
lis F M duplus eſt ad arcum A H.
Ipſi autem A H æqua-
lis eſt arcus M B.
Igitur arcus F B triplus erit ad arcum
A H.
Porro quoniam H K ſinus eſt arcus H A, ejuſdem-
que tangenti æquatur L B, erunt duæ tertiæ H K &
triens
L B ſimul majores arcu A H .
Quare ſumptis omnium 22per 9. huj. plis erit dupla H K, hoc eſt, H D ſive G L una cum L B
major arcu A H triplo, hoceſt, arcu F B.
Apparet igitur
totam G B arcu F B majorem eſſe.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index