Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
101
101 (75)
102
102 (76)
103
103 (77)
104
104 (78)
105
105 (79)
106
106 (80)
107
107 (81)
108
108 (82)
109
109 (83)
110
110 (84)
< >
page |< < (66) of 376 > >|
9266M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA. praeter mediana modulorum duorum et moduli quartae partis; mediana
in
fronte et poſtico, ſingula ternum modulorum.
Ipſarum columnarum
altitudo
erit modulorum octo et dimidiae moduli partis.
Ita ex ea di-
viſione
intercolumnia altitudinesque columnarum habebunt juſtam ratio-
nem
.
Hujus exemplar Romae nullum habemus; ſed in Aſia Teo hexa-
ſtylon
Liberi patris.
Eas autem ſymmetrias conſtituit Hermogenes, qui etiam primus octaſtylum Pſeudodipterive rationem invenit. Ex Dipte-
ri
enim aedis ſymmetria ſuſtulit interiores ordines columnarum XXXVIII
eaque
ratione ſumptus operiſque compendia fecit.
Is in medio ambula-
tioni
laxamentum egregie circa cellam fecit, de aſpectuque nihil immi-
nuit
, ſed ſine deſiderio ſupervacuorum conſervavit auctoritatem totius o-
peris
diſtributione.
Pteromatos enim ratio et columnarum circum ae-
dem
diſpoſitio ideo eſt inventa, ut aſpectus propter aſperitatem interco-
lumniorum
haberet auctoritatem;
praeterea ſi et imbrium aquae vis oc-
cupaverit
, et intercluſerit hominum multitudinem, ut habeat in aede cir-
caque
cellam cum laxamento liberam moram.
Haec autem ita explican-
tur
in Pſeudodipteris aedium diſpoſitionibus;
quare videtur acuta magna-
que
ſolertia effectus operum Hermogenes feciſſe, reliquiſſeque fontes, un-
de
poſteri poſſent haurire diſciplinarum rationes.
Aedibus Araeoſtylis co-
lumnae
ſic ſunt faciendae, uti craſſitudines earum ſint partis octavae ad
altitudines
.
Item in Diaſtylo dimetienda eſt altitudo columnae in partes
octo
et dimidiam, et unius partis columnae craſſitudo collocetur.
In Sy-
ſtylo
altitudo dividatur in novem et dimidiam partem, et ex eis una ad
craſſitudinem
columnae detur.
Item in Pycnoſtylo dividenda eſt altitudo
in
partes decem, et ejus una pars facienda eſt columnae craſſitudo.
Eu-
ſtyli
autem aedis columnae (ut Diaſtyli in octo partes altitudo 12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index