Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 283 > >|
1igitur proportio E ad B, quàm G ad B; quamobrem E
maior erit quàm G minor maiori, quod fieri non poteſt.
Non igitur minor eſt proportio A ad B quàm C ad D.
Eadem autem ratione non minor erit proportio C ad D,
quàm A ad B, hoc eſt non maior A ad B, quàm C ad D;
eadem igitur proportio A ad B, quæ C ad D.
In ſecunda autem hypotheſis parte, quæ pertinet ad mi­
norem defectum, eſto ſi fieri poteſt maior proportio A ad B,
quàm C ad D. erit igitur, & ſit aliqua alia magnitudo G
minor quàm A ad B, vt C ad D.
Sit autê F minor quàm
C minori defectu magnitudine,
quam quis voluerit, & E minor
quàm A, & maior quàm G, vt au­
tem E ad B ita F ad D.
Quoniam
igitur maior eſt proportio C ad D,
quàm F ad D: ſed vt C ad D, ita
eſt G ad B: & vt F ad D, ita E ad
B: maior erit proportio G ad B
quàm E ad B; quamobrem erit
G maior quàm E, minor maiori,
quod fieri non poteſt; non igitur ma
63[Figure 63]
ior eſt proportio A ad B, quàm C ad D.
Eadem autem ra
tione non maior erit proportio C ad D, quàm A ad B, hoc
eſt non minor A ad B, quàm C ad D.
Eadem igitur erit
proportio A ad B, quæ C ad D.
Quod demonſtrandum erat.
PROPOSITIO II.
Si maior, vel minor prima ad vnà maiorem, vel
minorem ſecunda, minori vtriuſque exceſſu, vel de­
fectu quantacumque magnitudine propoſita fue­
rit vt tertia ad quartam; erit vt prima ad ſecun­
dam, ita tertia ad quartam.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index