Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
91 71
92 72
93 73
94 74
95 75
96 6
97 77
98 78
99 79
100 80
101 81
102 82
103 83
104 84
105 85
106 86
107 87
108 88
109 89
110 90
111 91
112 92
113 93
114 94
115 95
116 96
117 97
118 98
119 99
120 100
< >
page |< < (72) of 530 > >|
9272M. VITRVVII POLL. vt quod ſpißißimum mollißimum\’ materiei ſit *** ξύλ{ου} τὸ Πνκνότατομ κ{ὰι} μα-
λακότατου, tantum relinquatur, παντὸς enim (inquit ille) ξύλ{ου} σκλπροτάτη {καὶ}
μανοτάτπ Ἡ μ\’Ντπα, Omnis materiei durißima atque rarißima pars medulla.
Qui
loc{us} in Græcis &
Latinis codicib{us} quoniam vitioſe legitur à me notat{us} eſt.
Ad inteſtina opera. ] Op{us} intestinum dicitur quicquid materie, id eſt
ligno conſtat.
Torquetur, et efficit in quibus eſt operibus, ea rimoſa. ] Et lib.
VII. cap. I. ſcribit aſſeres quernos, ſimul humorem perceperint, ſe torquentes rim{as}
facere in pauimentis, &
Plini{us} lib. XVI. tradit quercum in aqua defoſſam fir-
mam eſſe, eandem ſuper terram rimoſa facere opera torquendo ſeſe.
Vitex. ] Dicitur & amerina ſalix qutbuſdam, ex Dioſcoridis nomenclatu-
ris, reclamantib{us} Columella lib.
IIII. cap. XXX. & Plinio lib. XXIIII.
cap. IX. alijs ſalix marina, ex eodem Dioſcoride, Græcis ἄγν{ος}, quaſi castum di-
c{as}, ab inſita ſcilicet vi.
Seplaſiarij nomenclaturæ Græcæ adiecta Latina interpreta-
tione appellant agnum castum.
Ignis et aëris ſatiatæ, atque humoris temperatæ. ] Enuncianda
ſunt aduerbialiter, ſatiatè &
temperatè, ſequitur enim parum terreni habentes.
In paluſtribus locis infra fundamenta ædificiorum palationi-
bus crebrè fixa.
] Alnum palationib{us} vtilem indicat lib. III. cap. III. &
lib.
V. cap. vltimo.
Eſt autem maxime id conſiderare Rauennæ. ] Rauenna colonia
Sabinorum fuit, qui in Vmbris nominantur, quæ quia in Gallicis paludib{us} conſtru-
cta fuit, in fundamentis palos habuit alneos, quod Vitruui{us} refert.
Nos effoſſos vi-
dim{us}, &
agnouim{us}.
Sed celeriter pandant. ] Pandare contrarium eſt fornicari. Plini{us} lib.
XVI. cap. XLII. Popul{us} contra omnia inferiora pandatur, palma econtrario
fornicatur.
Aut in agro perfectæ. ] Facilis lapſ{us} typographi, pro perſectæ. Senſ{us} au-
tem apertior eſt, quàm vt declarationis indigeat.
Item carpinus. ] Carpinum Græci ɀygiam vocant, quod ex eo iuga fiant.
Sunt qui putant aceris eſſe gen{us}, rubens, fißilli ligno, cortice liuido & ſcabro. Alij
proprij eſſe generis malunt.
Autor Plini{us} lib. XVI. cap. XV. Nostrates char-
mum appellant.
Sic ex cedro oleum, quod cedreum dicitur, naſcitur. ] E cedro
magna, quam cedrelaten dici testatur Plini{us} lib.
XIII. cap. V. & lib. XXIIII.
cap. V. erumpit liquor ſiue reſina laudatißima, quæ κε{δι}{ρι}α Dioſcoridi, κε{δι}ρέα
Galeno, κε{δι}ραία Paulo Aeginetæ, &
cedreum Vitruuio nominatur. Eum liquorem
oleum dici, &
Galeni testimonio probatur ſeptimo libro de facultatib{us} ſimplicium
medicamentorum.
Dioſcorides autem capite nono & octogeſimo libri primi oleum
fieri è cedria ſcribit, cum concoquitur ſcilicet, vellerib{us} ſupra halitum ei{us} ex-
panſis, atque ita expreßis:
hoc gen{us} Galen{us} memorato loco oleoſam cedream appel-
lat.
Nam Plini{us} lib. XV. cap. VII. fieri oleum ex malis cedri tradit, quod cedre-
læum vocetur.
In quo notandum cedri bacc{as} mala ab eo nominari fructui iunipe-
peri colore &
figura ſimiles, ſed exiliores, ſi Galeno credim{us} ſecundo libro de

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index